Page images
PDF
EPUB

OBSERVATIONS ON SOME

ORATIONS ASCRIBED TO CICERO.
No. IV. [Continued from No. xxxv. p. 125.]

ORATIO PRO M. MARCELLO.

Itaque illam tuam præclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: satis te diu vel naturæ vixisse, vel gloriæ. Satis, si ita vis, naturæ fortasse; addo etiam, si placet, gloriæ: at, quod maximum

Satis te diu-gloria) Grævius et post eum plures ex paucioribus MSS. ediderunt, Satis diu vel naturæ vixi vel gloriæ, quæ scriptura videtur mutatio correctoris esse. Nec suspectum nobis est vocabulum diu, quod, semel et iterum posthac omissum, tamen §. 27. rursus recurrit. Rivulus autem, unde expostulatio ista fluxit, quærendus est in narratione vulgi, quam servavit Sueton. Cæs. c. 86. "Alii ferunt dicere solitum, non tam sua quam reipublicæ interesse, uti salvus esset; se jam pridem potentiæ gloriæque abunde adeptum; rempublicam, si quid sibi eveniret, neque quietam fore, et aliquanto deteriore conditione civilia bella subiturum." Nempe talia apta erant declamatoriæ facundiæ. Sed nature addidit Auctor ex suo ingeniolo, satis temere: nam qui modo 54 ætatis annum attigit, nondum naturæ satisfecisse vivendo videtur. Neque ea pars sapientissimæ vocis in seqq. tam facile concedi debuit, quamvis quibusdam horis ita loqui liceat homini vitæ pertæso.

Satis, si ita vis, etc.) Abramus: "Quoniam difficile fuit querelæ Cæsaris satisfacere, neque Orator solidissimis rationibus poterat occurrere, prudenter ad aliud Cæsaris dictum confutandum delabitur, ut, ea orationis parte confutata, totam sententiam refellisse videatur. Siquidem, ut monet Maximus Ephesius libello de oppositionibus insolubilibus, operæ pretium est, quum aliquid hujusmodi fuerit objectum, Judicem ab insolubili oppositione ad aliam quæstionem abducere. Neque hanc unam artem adhibet Orator, sed etiam incusare se Cæsarem fingit, quod ille minus, quam par erat, saluti suæ provideret. Quod idem Maximus monet esse faciendum: Si oppositio insolubilis inciderit, retorquenda in adversarium accusatio, ut specie tenus solvisse videamur. Tertio Cæsarem hortatur, summam ut in vita tuenda adhibeat cautionem: Adversarium exhortans, ut ejus curam habere videaris, certa quadam via tractabis oppositionem, qua solvi posse non videbatur. Quarto, quoniam difficile fuit ostendere, Cæsarem satis non vixisse vel naturæ, vel gloriæ, tertium adjunxit de patria, quod facilius solvi poterat, et a Cæsare concedebatur idemtidem dicente, non tam sua quam reipubl. interesse, ut ex illius additamenti confutatione ad aliorum solutionem excurreret. Maximus: Si quid solubile oppositioni insolubili implicueris, videberis solutionem dedisse, ab eo solubili, quod annexum est, auspicatus. Possent et aliæ ex eodem Græco scriptore proferri solvendi rationes et methodi, quibus Noster videtur institisse: sed hæc satis." Unum restabat callido Enarratori, ut artem demonstraret in verbis, Omitte istam doctorum hominum prudentium etc. ne quis suspiciosus urbanam cavillationem odoraretur, quo facile ducit doctorum hominum prudentia, tamquam ex philosophorum libris mutuata.

VOL. XVIII.

CI. JI. NO. XXXVI.

Q & R

est, patriæ certe parum. Quare omitte, quæso, istam doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam; noli nostro periculo sapiens esse. Sæpe enim venit ad aures meas, te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. Credo; sed tum id audirem, si tibi soli viveres, aut si tibi etiam soli natus esses: nunc, quum omnium salutem civium cunctamque rempublicam res tuæ gestæ complexæ sint; tantum abes a perfectione maximorum operum, ut fundamenta, quæ cogitas, nondum jeceris. Hic tu modum tuæ vitæ non salute reipublicæ, sed æquitate animi definies?

Quid, si istud ne gloriæ quidem tuæ satis est? cujus te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, nou negabis. Parumne igitur,' inquies, glo

Sæpe enim venit-nondum jeceris) In eandem, quam modo pulsavit, chordam relabitur: nam labitur ubique quasi temulentus homo, non progreditur. Hic adeo post enim nihil aliud affert, quam quod proxime attulit, effatum Cæsaris, sed variatum commutandi sermonis causa, seu quod sapiens vir, quum nimis crebro diceret, ipse scilicet alio atque alio modo dixisse narrabatur. In hoc enim genere dictorum nihil addere licet, nihil demere. Facilius licuit, per Cæsarem quidem, quod mox illud, patriæ certe parum, absurda circumloquutione exprimitur: si tibi soli viveres, aut si tibi etiam soli natus esses. In quibus alterum soli, ac deinde gesta, delebat bonus Faërnus, recto judicio, sed quod etiam §. 4. et 29. adhiberi oportuisset. . Similiter vellem illud quoque correxissent Viri doctissimi, omnium salutem-complexa, quod balbutire, non Latine loqui, esse puto. Cæsaris potestas cunctam rempubl., immo orbem terrarum, complexu est; hoc quid sit, assequor: sed quid sunt res a Cæsare gesta, salutem civium et rempubl. complexa? Exponunt ita : Quum propter ea, quæ gessisti, ad te unum reducta sint omnia, et ex tua unius vita salus omnium civium cunctaque resp. pendeat.-Quæ utinam hoc ipso modo dixisset Auctor, nec desperatum perfugium quæsisset in novis phrasibus. In verbis mox, Tantum abes etc. otium nobis fecit Patricius hac apposita annotatione: "Fero, attamen malim fere tantumque absis: hanc enim sententiam his verbis libentius subesse existimem: Quum tua salute salus reipubl. contineatur, tu autem tantum absis a perfectione earum rerum, quibus respubl. indiget, ut vix fundamenta corum, quæ animo destinasti, jeceris; in eone tu articulo temporis terminum vitæ tuæ aquitate potius animi tui, quam reipubl. necessitate, statues? Quid autem, si legatur: Maximorum operum, quæ cogitas, ut fundamenta nondum jeceris; item deinde animi tui? Id sane pronomen hoc loco malim, quam infra, ubi sequitur, ne gloriæ quidem tuæ.” Hæc prope omnia scienter monita sunt: at si hunc hominem penitius novisset Vir acutus, vidisset facile, rectiori sententiæ ab ipso prælatam esse rotundiorem trajectionem: ut fundamenta, quæ cogitas, nondum jeceris. Ad superiora aliquid notandum superest de vitioso genere loquendi: Credo, sed tum id audirem. Nam credo per se plane est audio, probo, persuades mihi; quod quum dicitur, nulla adjungi debet talis conditio, tum id audirem, qua conditione statim tollitur id, quod acceptum et probatum erat. Ista enim sic intelligenda sunt, quasi dicas: Credo; sed id crederem, si verum esset, quod videtur esse falsum: igitur, Credo, sed non credo; Audio sed non audio, Paullo melius ex grammatica ratione fuissct: Credo, si tibi soli vivis, si tibi soil nutus es.

1 Parumne igitur-aliquid amplius) "Occurrit tacitæ objectioni, ne, quum Cæsarem gloriæ parum vixisse dicit, res ab eo gestas extenuare videatur; et magna prudentia ex eo ipso, quod non satis magnam gloriam Cæsar adhuc

riam magnam relinquemus? Immo vero aliis, quamvis multis, satis : tibi uni parum. Quicquid enim est, quamvis amplum sit, id certe parum est tum, quum est aliquid amplius. Quodsi rerum tuarum immortalium, C. Cæsar, hic exitus futurus fuit, ut, devictis adversariis, rempublicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est: vide, quæso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura, quam gloriæ; siquidem gloria est illustris ac pervagata multorum et magnorum, vel in suos cives, vel in patriam, vel in omne genus hominum, fama meritorum. Hæc igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus; in hoc

consequutus fuerit, ejus dignitatem et excellentiam mire exaggerat: Ea gloria satis esset aliis, quia nemo præter te majorem ea, quam adeptus es, potest gloriam sibi comparare. Tibi vero satis non est, cujus est tanta virtus, tam generosa indoles, tanta felicitas, ut ad longe majorem gloriam possis pervenire. Ita quidem dicere potuisset, sed multo pressius sententiam conclusit. Præterea adverte præclaras antitheses: aliis, tibi; multis, uni; satis, parum." Abramum, ut vides, nulla elegantia aut prudentia Oratoris fefellit; sed duo tamen minuti errores. In priore membro scribendum erat non gloriam magnam, sed magnam gloriam: nam parum propius jungi poscit adjectivo, ut satis et nimis; qui frequens et constans usus est. Posterioribus verbis addendum erat pronomen: Tihi enim quicquid, vel, Quicquid enimid certe (si te bene novi) tibi parum est. Non in universum hæc dicta sunt, sed de illo uno, qui poetæ dicitur Nil credens actum, quum quid superesset agendum.

Vide, queso, etc.) Ineptias meras! Numquam ita Cicero admirationem distinguit a gloria seu laude; quod si is decere se h. 1. de Cæsare coram ipso dicentem putasset, duram loquendi rationem leniisset, opinor, finibus utriusque rei prudenter ponendis. Nunc misera copula siquidem nobis, in scholam dialecticam missis, definitionem gloriæ affert, qua nihil cogitari potest magis vulgare et ab h. 1. alienum. Húc adjice notationem Scholii: "Inter admirationem et laudem multum interest; miramur etiam mala, laudamus beneficia." Ceterum restitui ex plerisque codd. cives post suos, a Grutero et aliis extrusum; quod ideo faciendum puto, ne de familia cujusque, de uxore, liberis, mentio facta videatur, quos perpetuo usu Latini appellant suos. Non temere autem quisquam ex privatis et domesticis beneficiis colligit illustrem famam et gloriam: etsi nonnullos scimus pietate in suos cognomen et popularem admirationem meruisse, v. c. Proculeius ille, notus in fratres animi paterni. Sic vero ex alia parte sine nostra culpa laborat oratio, siquidem jam molesta tautologia nascitur, in suos cives, in patriam.

'Hac-reliqua pars est, etc.) An quasi fabulæ scenica? Ducit eo nos, quod statim ponitur, actus, qua tamen re nihilo mollior fit iste usus, nec defendi potest verbis veri Ciceronis ad Q. Fratr. I, 1. extr. "In extrema parte et conclusione muneris ac negotii tui, etc. Contra, si, ut aliis videtur, pars intelligi debet partes quasi actoris; neminem adhuc reperi, aut proprie, aut translate, ita abusum singulari hujus vocis, præter Senecam Controvv. Præf. VIII. s. IV. "In foro partem accipiunt rhetores, in schola eligunt;" nisi ibi legendum est partes. Neutra in nostro loco dubitatio esset, si adjectum esset laborum, aut aliquid simile. In seqq. composita minus utile videtur post ejusdem significationis verbum constituas: abest etiam participium a multis codd., ut nuper collatis Oxonn. At restat alia inutilis vox imprimis, quam ridicule Patricius sic exponit, antequam migres e vita, Aliter Grævius: Ceteri

elaborandum est, ut rempublicam constituas, eaque tu imprimis composita cum summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, quum et patriæ, quod debes, solveris, et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? quod quum venit, omnis voluptas præterita pro nihilo est, quia postea nulla futura est. Quamquam iste tuus animus numquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit, semperque immortalitatis amore flagravit. Nec vero hæc' tua vita dicenda est, quæ corpore et spiritu continetur. Illa, inquam illa, vita est tua, quæ vigebit memoria sæculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa æternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes oportet: quæ quidem quæ miretur, jam pridem multa habet; nunc etiam, quæ laudet, exspectat. Obstupescent posteri

quidem omnes cives, sed tu præ ceteris fruare republ., quæ ratio probabilior est, et menti Scriptoris propior.

Quid est enim-flagravit) Contextum, si spectes, potius in principio sententiæ optes Quamquam, sicut est in Catone Maj. c. 19. "Ille vult diu vivere; hic diu vixit. Quainquam, o dii boni, quid est in hominis vita diu? Da enim supremum tempus-Sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum: quum enim id advenerit, tunc illud, quod præteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis corsequutus sis." Quem ipsum locum haud dubie in animo habuit Declamator: quam opportune, haud dixerim: et omitto inepte addita verba hoc ipsum, quæ deleta volebat Patricius, acuto judicio. Sed quod de voluptate præterita injicitur, minime aptum est huic loco et personæ : de multis aliis et honestioribus rebus idem potuit dici, si modo dicendum erat omuino. Scilicet Auctor deverticulum quærebat seu viam ad laudandum excelsum animum Cæsaris, humana despicientem, amore flagrantem immortalis gloriæ. Etsi progressio sententiarum talis est, ut non tam de perenni memoria nominis, quam de propria immortalitate, i. e. de ademptione mortis, agi credas.

Nec vero hæc-exspectat) Recepi dicenda propter codd. fere oninium consensum; apud Ciceronem cum Grutero præferrem ducenda, quod ipsi in hac sententia usitatius est. Neque Cicero sic usus est verbo contineri, ut h. 1. dicitur vita que c. et spiritu continetur: quale vitiosum genus formularum nos sæpe offendit in hac Oratiuncula. Et plura hujusmodi hic et nuper intacta reliquimus, si quis mortuum confodere volet. Mox plerique sic refingunt, illa, illa, inquam, vita est tua, ex consuetudine Latina, a qua tamen hæc quoque formula abhorret, vitam tuam ipsa æternitas intuebitur, vel, ut nunc legitur, tuebitur. Atque hoc, ut multo sanius, servavi; superiora paullulum lenivi interpunctione, quum vulgo distinguant, illa, inquam, illo. Non pudet autem nos in his minutiis hærere, quoniam ad summam quæstionem pertinent, et peritiam male personati Ciceronis illustrant. Qui statim non dubitat insulsum istud ex §. 26 de mirabilibus et laudandis insolentius recoquere, ne amplissimis quidem reliquis laudibus corrigendum. Nam quid magis injurium dici in Cæsarem potest, quam, multa eum fecisse, quæ homines admirentur; nihil adhuc, quod laude dignum sit? Scil. ut de magno latrone.

Obstupescent-legentes tuos) Hæc eam collocationem habent, ut nemo certo sciat, utrum et fluvios, ad quos pugnæ innumerabiles factæ sunt, obstupescant posteri, an illa omnia, imperia, provincias, Rhenum, etc. trahenda sint

certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabiles, incredibiles victorias, monumenta innumera, triumphos audientes et legentes tuos. Sed, nisi hæc Urbs' stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo nomen tuum longe atque late: sedem quidem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos

ad audientes et legentes. Habent etiam singula verba, quod displiceat, impr, provincias, sic positum nimis ambigue. Præterea in his alii MSS. præbent monumenta innumera: alii, pari auctoritate, munera: ex quibus prius hodie omnibus probatur, quamvis offendat tantillo intervallo post innumerabiles, neque h. 1. efficax sit repetitio ejusdem vocis, ut Grævius putabat. Forsan igitur legendum erit munera, sive gladiatoria, sive operum publice exstructorum, quæ a cultioribus Romæ appellata esse munera notavit Frontin. Præf. de Aquædd. et ex Ovidio aliisque notum est. Quamquam operum mentionem jam habent monumenta; iterum sine culpa nostra.

1 Sed, nisi hæc Urbs-kubebit) Nónoiy oxohaorinn videmur nobis sic recte cepisse: Res passim per orbem terrarum gestæ, vel, quod Cic. pro Balbo c. 6. de Pompeio scripsit, si res gestæ omnes gentes, cum clarissima victoria terra marique peragrarunt, vagam et incertam gloriam circumdant victori; stabilem laudem parit una urbs stabilita. Itaque Alexandri M. et Pompeii et multorum aliorum, qui non in uno quodam loco domicilium gloriæ suæ posuerunt, vagatur modo nomen, stabilem sedem et domicilium non habet. At supra in docta definitione gloriæ dicebatur fama pervagata ; quod verbum ibi profecto non, ut alibi, valere potest vulgaris. Patet ex his, animum Auctoris mire vagari erroribus; et, quamvis hic excusari possit, si dixeris, stabilem gloriam etiam pervagatam illo, quo voluit, significatu dici posse, (quid enim non potest apud talem scriptorem?) vereor tamen magnopere, ut ipsi hæc Oratio stabilis sedes gloriæ mansura sit. Ceterum eandem sententiam de civitate, legibus ac moribus restituenda Sallustiano, ut sibi videbatur, stilo tractavit similis Auctor Epist. II. ad Cæsarem c. 13.

Erit inter eos judicabunt) "Non omnes posteri tuæ gloriæ velificabuntur, sed alii aliter de rebus a te bello gestis sentient; quum alii te laudabunt, et justam bellorum civilium causam habuisse contendent; alii non item, sed dicent te non servandæ reipubl. sed ambitionis causa bellum Pompeio intulisse, nisi re ipsa stabilieris rempubl., et hanc suspicionem salute patriæ absterseris. Lenioribus autem verbis hunc animi sui sensum involvit, cavens Cæsarem offendere. Non enim ait, te vituperabunt, sed aliquid requirent; addit fortasse, quo magis oratio molliatur; non ait, hominum suspicionem de tua ambitione, sed belli civilis incendium, ut hujusmodi suspicionem magis ad ipsius belli naturam quam ad Cæsaris mores derivet. Eandem adhibet rationem politissimus Isocrates Or. ad Philippum, ut ante me notavit Victorius, de Alcibiade, qui excitato belli civilis incendio et perturbato totius Græciæ statu reditum in patriam extorserat: Ἐκεῖνος μὲν οὖν τηλικούτων αἴτιος γενόμενος κατῆλθεν εἰς τὴν πόλιν, μεγάλης μὲν δόξης τυχών, οὐ μὴν ἐπαινουμένης ὑφ ̓ ἁπάντων.” Hactenus Abramus, cujus ingenio utantur, qui venustatem loci persentiscere cupiunt. Videant iidem simul, quomodo probent rarum genus loquendi, incendium belli salute patriæ restinguere, quod ejusdem notæ est, ac si dicas bellum sedare pace, vel, morbum removere sanitate; neque ordo verborum Ciceronianus libenter recipit manum Patricii, nisi belli civilis incendium, salute parta patria, restinxeris. Tum firmanda erit bonis exemplis hæc constructio, requirent, ID VEL MAXIMUM NISI, etc. mox quærendum fulcrum sequenti membro, ut illud fati, etc., quale fulerum §. 17. minus necessarium erat quam h. 1.

« ՆախորդըՇարունակել »