PRAEFATIO EDITIONIS PRIORIS. Horatium recensui secundum rationes eas quas nuper 1) sequendas esse demonstravi. editoris enim qui ob oculos haberet fata carminum erat primum ex codicibus recuperare duo illa apographa aevo Carolinorum descripta primaria, tum ex illis ipsum librum archetypum sexti saeculi Mavortianum, deinde adhibito hoc exemplari et commentis Porphyrioneis quae quidem genuina viderentur restituere editionem Porphyrionis, denique perquirere, num forte singulis locis ad hunc Horatianorum verborum testem accederent alia veterum lectorum vel grammaticorum testimonia. his recensendi officiis cum plerumque innitendo amplissimis lectionum et testimoniorum copiis ab Holdero Kelleroque collectis me defungi potuisse videam, quamquam in restituendo codice Mavortiano praecipue per saturas epistulasque nonnulla relinquenda erant dubia, emendandi muneri me non suffecisse nec sufficere posse certo scio. attuli quidem quae superiores critici vel editores bene correxerant Bentleio in hoc certamine neminem deripuisse palmam scimus philologi · 1) Philologi suppl. X 2 p. 261-322. hic illic me in singulis sententiam mutasse, velut de serm. 1, 1, 38, nemo talium rerum gnarus mirabitur. extiterunt interim qui universam argumentationem meam destruere ac refutare coniterentur: Kellero (mus. Rhen. 61, 78-90) suorum phantasmatum tenacissimo me persuasurum nunquam in spem veni, Krollius autem (Deutsche Lit.-Ztg. 1906, 1053) gravissima argumenta mea neglexit, leviora quasi cancros retro contra me serpere coegit, proprii aut probi nihil attulit. paucissima ipse temptavi, cetera contentus proponere qualia nobis servavit fortuna Horati ut videtur non admodum fautrix. nam profitendum est verba Horati multo minus certa fide (scilicet plerumque sola Porphyrionea) niti quam volgo credunt atque fatis carminum in universum comprobari veram fuisse sententiam Bentlei Lachmanni Lehrsii qui codicibus nostris quam maxime diffidebant. quantilla enim existimanda sit Porphyrionis in recensendis vel explicandis verbis poetae auctoritas, ipse irvitus scholiis ineptis nimis saepe demonstrat. quare verisimile est multa etiamnunc legi in carminibus Horati verba adulterata interpolataque, certo genuina non esse nisi quae ab aliis praeter Porphyrionem testibus antiquis agnoscantur aut legibus sermonis artisque ingeniove Horati convenire comprobentur. ideo in editione quam diligentissime addenda erant certa testimonia extra codices Horatianos servata atque ad ea indicandum, quid diagoýdny ab antiquis Horatio tributum sit, quid minus diligenter relatum. nec tamen, quia ut dixi cum Bentleio Lachmanno Meinekio saepius de fide memoriae Porphyrioneae dubito, ideo auctor sum philologis ut leviorum ingeniorum temptamina imitentur et innovata vetere licentia in tradita Horati verba irruant. melius erit in multis prudenter dubitare quam nimis animose coniectare. etenim facilius est vitia editionis nobis traditae detegere quam ultra Porphyrionem sapere. haud ignoro ambigi posse num in eligendis et reddendis codicum lectionibus aequaliter per omnia carmina egerim. qua in re ne nimis anxius versarer ea maxime me ratio movit quod non in animo habebam superfluam et inutilem reddere editionem Kelleri Holderique maiorem (nimirum semper suom sibi locum in actis criseos Horatianae vindicabit), sed quasi ducem et lucem praebere in perscrutanda diiudicandaque amplissima materia a viris chalcenteris optimeque meritis collecta. spero tamen nullam me fugisse lectionis discrepantiam quae num sit Horatiana dubitari possit aut quae in perspiciendis lectionum et librorum fatis aliquid valeat. indices et fastos huic editioni addi similes quales L. Mueller curaverat cum bybliopola liberalissimus vellet, libenter eius voluntati obtemperavi, quamquam videbam nec fastos Frankenianos hodie oportere repeti nec Muelleri de sermone et prosodia collecta ullo modo sufficere. nova igitur erant conscribenda, quorum rationes et doctis probatum iri et discentibus utiles fore spero; simul veniam peto si quid primo decursu per materiem variam meos oculos fugit. metrorum et versuom schemata me depinxisse ad ea quae a Christio Kiesslingioque didicimus moneo, quia par est horum virorum nomina hac in re laudari. sed haec hactenus. grato animo testor me comitem habuisse in re ardua et interdum desperanda virum amicissimum, quicum iam Aetnam temptasse dulcissima est memoria, Sigfridum SVDHAVS. ille totum Horatium mecum perlegit, plagulas emaculavit, utilissima admonuit et adnotavit. etiam Oscar HEY, aliquando apud Thesaurum sodalis fidelis, roganti iucundum utileque auxilium tulit quo emendatior legatur Horatius. FRIDERICO autem LEO sacrum esse volui hunc librum cum propter inenarrabilia quae latere decet, tum ne inhonorata litteris praetervolaret memoria illius diei, quo docere coepit qui tot tanta docturus erat. scripseram Monaci id. Aug. a. 1905. PRAEFATIO EDITIONIS ALTERIVS. haec altera editio eodem nititur fundamento quo prior. neque enim ut destruerem quod ante aliquot annos exstruxeram me moverunt qui postea de fatis carminum Horatianorum disseruerunt: v. Hermae vol. 45 (1910) p. 470 nota. itaque sat habui singula errata corrigere atque hic illic cautius de archetypi aut apographorum lectione iudicium proferre. casu contigit ut adinvenirem codicem K Kellero Holderoque non notum, cuius tamen lectiones graviores ideo afferendae erant in saturis et in arte poetica, quia a classe originem duxit. codicem mihi diligenter excussit W. FREYER adolescens strenuos quem alibi fusius de eius lectionibus expositurum spero; descriptionem libri dabo ipse in tractatu de codicibus Iliadis latinae quem inserturus sum Philologo huius anni. quae huic editioni conveniunt brevissima composui p. 2. ex iis quae interim permulti viri docti ad interpretanda poetae verba contulerunt, assumpsi quae mihi proba aut utilia videbantur: quod confidere possum me non multa quae quidem alicuius preti sint fugisse id debeo optimis annalibus Horatianis quos indefesso studio edit H. ROEHL. indicem nominum quod erant qui auctum adnotationibus mallent, horum voluntati cessi: negotium molestius eo levare conatus sum ut ubicumque ex re videbatur ipsa Porphyrionis verba ex scholiis afferrem. dabam Monaci kal. Iun. a. 1912. FR. VOLLMER. |