Page images
PDF
EPUB

Quid juvat effœto procubuisse toro?
Te manet Æolides viridi venator in herbâ,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet."
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ociùs urget equos,
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,
Et cupit amplexus Phoebe subire tuos ;
Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis!
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos
Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Mellitásque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt
Munera, (muneribus sæpe coemptus amor)
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,
Et superinjectis montibus, abdit opes.
Ah quoties dùm tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

"Cur te," inquit," cursu languentem Phoebe diurno Hesperiis recipis cærula Mater aquis?

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,
Dia quid immunda perluis ora salo?

Frigora Phoebe meâ meliùs captabis in umbrâ,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herba,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lenè susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cùm tu Phoebe tuo sapientiùs uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo."
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores :
Matris in exemplum cætera turba ruunt.

Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentésque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jámque vel invictam tentat superâsse Dianam,
Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mati.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæ per urbes,
Littus, Io Hymen, et cava saxa sonant.
Cultior ill venit tunicâque decentior aptâ,
Puniceum redolet vestis odora crocum.
Egrediturque frequens, ad amœni gaudia veris
Virgineos auro cincta puella sinus. [unuin,
Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus
Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,
Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,
Delphinásque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa deos.
Nunc etiam Satyri, cùm sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanúsque suâ cyparissi fronde revinctus,
Semicapérque deus, semideúsque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetáque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Fannus,
Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes,
Jámque latet, latitánsque cupit malè tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arboreâ dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris
Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lentè rapidos age Phoebe jugales
Qua potes, et sensim tempora veris eant;
Brumáque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

Ad CAROLUM DEODATUM ruri commo antem,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat. hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu distento fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatis posse sequi tenebras ?

Carmine scire velis quàm te redamémque colámque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm benè solennes epulas, hilarémque Decembrem
Festáque cœlifugam quæ coluere deum,
Deliciásque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustáque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibúsque poesin ?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides gestâsse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Euce
Mista Thyonëo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosásque racemiferúmque Lyæum
Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricósque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimóque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomámque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniúmque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado,

Addimus his artes, fusúmque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.

Scilicet haud mirum tam dulcia carmina

Numine composito tres peperisse deos.

per te

Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat arguta mollitèr icta manu;
Auditúrque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitatáque plectrum
Implet odoratus festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Pérque puellares oculos digitúmque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratóque, Cerésque, Venúsque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poetis,
Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroásque pios, semideósque duces,

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriáque è puro pocula fonte bibat.

Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis
Surgis ad infensos augur iture deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiúmque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senémque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,

Et

per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis insidiosa sonis,

Pérque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine Regem,
Faustáque sacratis sæcula pacta libris,
Vagitúmque Dei, et stabulantem
paupere tecto
Qui suprema suo cum Patre regna colit,

[ocr errors]

Stelliparúmque polum modulantésque æthere turmas
Et subitò elisos ad sua fana deos.
Dona quidem dedimus Christi Natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII.-ANNO ÆTATIS 19.

NONDUM blanda tuas leges Amathusia nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

Non tulit hoc Cyprius, neque enim deus ullus ad iras
Promptior et duplici jam ferus igne calet.

Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi Maie diem :

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra deum :
Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addiderátque iras, sed et has decuisse putares,
Addiderátque truces, nec sine felle minas.
"Et miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit,
"Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.

Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi ;

Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela noceré mea.

Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques :
Cydoniúsque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.

« ՆախորդըՇարունակել »