Page images
PDF
EPUB

Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, noménque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

XI.

IN MORUM.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigerámque, neget?

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit domino : Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus, Atque ait, “ Heu quanto satius fuit illa coloni,

Parva licèt, grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulàmque voracem:

Nunc periere mihi et foetus et ipse parens."

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctor lucida stella poli! Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,

Utque senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

*

This piece first appeared in the edition 1678.

SILVARUM LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.*

Anno Ætatis 17.

Parere Fati discite legibus,
Manúsque Parcæ jam date supplices,

Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocårit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore

Æmathia jacuisset Oeta.
Nec fraude turpe Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virga. Numénque trinum fallere si queant Artes medentum, ignotáque gramina, Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ.

* This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, Master of Caius College, and King's Professor of Medicine at Cambridge ; who died while a second time Vice-Chancellor of that University, in October, 1626. See Fuller's Hist. Cambr. p. 164. Milton was now seventeen. But he is here called sixteen in the editions of 1645, and 1673.-Warton.

Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta Echidna perlita sanguine,
Nec tela te fulmênque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. Colende Præses, membra precor tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosæ, calthæque busto,

Purpureóque hyacinthus ore. Sit mite de te judicium Æaci, Subrideátque Etnea Proserpina, Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

Anno Ætatis 17.

Jam pius extremâ veniens läcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jámque inviolabile fædus
Sceptra Caledoniis conjuxerat Anglica Scotis :
Pacificúsque novo felix divésque sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olymp
Fortè per immensum terrarum erraverat orben
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participas regni post funera mæsta futuros :
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes ;
Regnáque oliviferâ vertit florentia pace,
Et
quoscunque

videt
puræ

virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,

Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jámque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ credulia sæcula Troja.
At simul hanc opibusque et festà pace

beatum
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quódque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia suphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ
Emat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis

Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni,' dixit,“ gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta.” Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis ; Quà volat, adversi præcursant agmine venti

, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jámque pruinsas velos superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra beneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totum Tricoronifer urbem, Panificósque deos portat, scapulisque virorum Evehitur, præeunt submisso poplite reges, Et mendicantûm series longissima fratrum ; Cereáque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitàmque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis (Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentům Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualitèr exulat Bromius, Bromüique caterva, Orgia cantentes in Echionio Aracyntho,

Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitésque impellit equos stimulante Hagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchotémque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hores
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes ;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cùm niger umbrarum dominus, rectórque silentum,
Predatorque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda senestratis figens vestigia calceis.
Talis, utì fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces ; Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ? Immemor O fidei, pecorúmque obilite tuorum ! Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni ; Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cæli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ; Et memor Hesperice disjectam ulciscere classem, Mersáque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probosæ, Thermodoontëá nuper regnante puellá. At tu si tenero movis torpsecere lecto, Crescentesque negas hosti contundere vires, Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signáque Aventino ponet fulgentia colle : Reliquias veterum franget, flammisque cremabit, Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

« ՆախորդըՇարունակել »