Page images
PDF
EPUB

Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino dispertit regna colore,
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu;
Cæruleumque ignem parìbus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec
per

inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed

neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et puer

ille suum tenet et puer ille decorem Phæbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum Ibit cunctarum series justissima rerum, Donec flamma orbem populabitur ultima, laté Circumplexa polos, et vasti culmina cæli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi. De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit. Dicite sacrorum præsides nemorum deve Tuque 0 noveni perbeata numinis Memoria mater, quæqui in immenso procul Antro recumbis otioso Æternitas, Monumenta servans, et ratas leges Jovis, Colique fastos atque ephemeridas Deum, Quis ille primus cujus ex imagine Natura solers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, æquævus polo, Unusque et universus, exemplar Dei ? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis ; Sed quamlibet natura sit communior, Tamen seorsus extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur spatio loci; Seu sempiternus ille siderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit lunæ globum : Sive inter animas

corpus

adituras sedens Obliviosas torpet ad Lethes aquas : Sive in remotâ forte terrarum plaga

Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepoz
Vatum sagaci præpes ostendit choro ;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Icidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.
Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istá,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub autro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina coeli, Nil magis humanam commendat origine mentam, Sancta Prométheæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divosque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Pheebades, et tremulæ pallentes ora Sybillæ ; Carmine sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;

Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque

sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cona Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere menten
Me procul urbano strepitu, secessibus altis

Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ
Phæbæo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasiste quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbariscos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet coelum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
At que Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabunque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus :
In me triste nihil fædissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego ; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

Ad Salsillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCAZONTES.
O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnis ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
In sanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venet feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phæbe morborum terror
Pythone Cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavemen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei savebit annuæ colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens. loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

« ՆախորդըՇարունակել »