Page images
PDF
EPUB

Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.

Nasidienus ad haec: Tibi di, quaecunque preceris,
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis:
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.-
Nullos his mallem ludos spectasse: sed illa
Redde, age, quae deinceps risisti.-Vibidius dum
Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo:
Nasidiene, redis, mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis, sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,

75

80

85

Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto 90
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus uiti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, pejor serpentibus Afris.

75 precaris. 82. dentur. 88. albi.

95. atris.

95

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

AD MAECENATEM.

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camoena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;

10

Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc

sum:

Condo et compono, quae mox depromere possim.
Ac, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.

15

20

25

Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Lenta videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum :
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus;
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus :
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

30

35

Si modo culturae patientem commodet aurem.

40

Virtus est vitium fugere, et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis

Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore;

Impiger extremos curris mercator ad Indos,

45

Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes :

Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?

Quis circum pagos et circum compita. pugnax,

Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum:

O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos! Haec Janus summus ab imo
Prodocet, haec recinunt juvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulasque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem millia desunt:
Plebs eris. At pueri ludentes, rex eris, aiunt,
Si recte facies. Hic murus aeneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,
Si possis, recte; si non, quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi:
An qui, fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum, praesens hortatur et aptat?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem,
Nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit :
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

50

55

60

65

70

75

Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar, aut

quem?

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

Crustis et pomis viduas venentur avaras,

Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res foenore. Verum

80

E. i. 58. Si-desint.

Esto, aliis alios rebus studiisque teneri:
Iidem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,

Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri: cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri! Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores: conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurro, rides: si forte subucula pexae
Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit,
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas solennia me, neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere
A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

85

90

95

100

105

« ՆախորդըՇարունակել »