Page images
PDF
EPUB

VIR eruditus Edvardus Greswell, cum Miltoni

VIR

poema cui titulus Samson Agonistes Græce reddidisset, non manum de tabula sustulit donec alterum illud quod Comus vocatur in eandem linguam æqua diligentia, æquo successu, transfudisset. Quem sane iniquo Marte æmulari ausus, inverso ordine, qui Comum olim aggressus fuerim, non mihi temperavi quin Samsonem etiam tractandum susciperem: proculdubio nihil posthac in eodem genere, nisi fortasse

brevissima quædam et levissima, tentaturus. Extremum hunc concede laborem.

Memor autem mendorum quæ plurima, quæ gravia, Comum istum maculaverant, quem nimis audacter in lucem emisissem absque doctiorum et exercitatiorum recensione, opus meum, priusquam publici juris fieret, nonnullis in hoc genere spectatis excutiendum commisi. Viris doctissimis, humanissimis, præsertim A. W. Chatfield, C. O. Goodford, F. A. Paley, R. Shilleto, grates mihi impense, iterum atque iterum agendæ sunt, propter operam in re molesta et longi laboris, sedulissime, felicissime, navatam. Horum ope, ni valde fallor, sperare licet Criticos in hoc libello graviores saltem errores non deprehenMeminerit vero lector, me fere in omni

suros esse.

bus quæ VV. DD. corrigenda notaverint, illorum

judicium meo anteposuisse: nunquam, nisi in paucis

iisque levioris momenti, verba ipsa quæ abundanter suppeditabant, usurpasse. Hanc mihi legem impo

nendam censui, non, mehercle, quia ignarus essem quantum meis præstarent ista, sed ne plumis alienis, ut aiunt, decoratus prodirem.

Attamen unum est in quo, pace optimorum virorum, animum non potui inducere ut in ipsorum verba omnino jurarem. In Præfatione ad Comum libertatem aliquatenus nobis vindicare ausus sum, ut voca bula ex auctoribus Graiis quidem sed inferioris monetæ, trahere liceret. Idem hodie impetrare velim, neque aliis ex magna parte rationibus, qui libenter verba, ipsa neutiquam a poetica indole, si quid sentio, abhorrentia, in carmen admittenda arbitrer, etsi in reliquiis Graiorum poetarum, fractis illis et mutilis, quæ solæ ad nos casu quodam pervenerint, non reperiantur. Quæritur, ni fallor, non separatim de Musa

Græca vel Latina. Ecquis vero unquam e nostratibus aut ex Italicis, vetitum sibi vocabulum habuit tantum quia ab alio quodam poeta non ante usurpatum fuerit? Verbum sane elegans et poeticæ dictioni consentaneum est: Plato, Demosthenes, Xenophon, adhibuerunt; sed in paucis istis quæ supersunt Tragœdiis, Æschylus, Sophocles, Euripides, non adhibuerunt. Ideone compertum est nunquam adhibuisse, vel re nata non adhibituros fuisse? Iterum, obsecro, animadvertat judex candidus, quot exstent åπağ λeyóμeva in Græcæ poeseos monumentis.

Denique, diserte mihi hæc sententia proferenda est, licentiam istam qua V. D. Greswell plusquam satis usus est, fingendi prorsus vocabula quæ nusquam apud antiquos inveniuntur, plane intolerabilem esse; neque fines istos unquam egressus sum. Perpauca quidem sunt, quæ huic regulæ videntur solum adversari, re

« ՆախորդըՇարունակել »