Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

sane iniquo Marte æmulari ausus, inverso ordine, qui

Comum olim aggressus fuerim, non mihi temperavi

quin Samsonem etiam tractandum susciperem : pro

culdubio nihil posthac in eodem genere, nisi fortasse

[blocks in formation]

issimis, præsertim A. W. Chatfield, C. O. Goodford,

F. A. Paley, R. Shilleto, grates mihi impense, iterum

atque iterum agendæ sunt, propter operam in re

molesta et longi laboris, sedulissime, felicissime, nava

tam. Horum ope, ni valde fallor, sperare licet Criticos

in hoc libello graviores saltem errores non deprehen

suros esse. . Meminerit vero lector, me fere in omni

bus quæ VV. DD. corrigenda notaverint, illorum

judicium meo anteposuisse : nunquam, nisi in paucis iisque levioris momenti, verba ipsa quæ abundanter

suppeditabant, usurpasse.

Hanc mihi legem impo

nendam censui, non, mehercle, quia ignarus essem

quantum meis præstarent ista, sed ne plumis alienis,

ut aiunt, decoratus prodirem.

Attamen unum est in quo, pace optimorum viro

rum, animum non potui inducere ut in ipsorum verba

omnino jurarem.

In Præfatione ad Comum liber

tatem aliquatenus nobis vindicare ausus sum, ut voca

bula ex auctoribus Graiis quidem sed inferioris mo

netæ, trahere liceret. Idem hodie impetrare velim,

neque aliis ex magna parte rationibus, qui libenter

verba, ipsa neutiquam a poetica indole, si quid sentio,

abhorrentia, in carmen admittenda arbitrer, etsi in

reliquiis Graiorum poetarum, fractis illis et mutilis,

quæ solæ ad nos casu quodam pervenerint, non repe

riantur. Quæritur, ni fallor, non separatim de Musa Græca vel Latina. Ecquis vero unquam e nostratibus

aut ex Italicis, vetitum sibi vocabulum habuit tantum

quia ab alio quodam poeta non ante usurpatum fuerit? Verbum sane elegans et poeticæ dictioni con

sentaneum est: Plato, Demosthenes, Xenophon, adhi

buerunt; sed in paucis istis quæ supersunt Tragediis,

Æschylus, Sophocles, Euripides, non adhibuerunt.

Ideone compertum est nunquam adhibuisse, vel re

nata non adhibituros fuisse? Iterum, obsecro, anim

advertat judex candidus, quot exstent amaç neryóueva

in Græcæ poeseos monumentis.

Denique, diserte mihi hæc sententia proferenda est,

licentiam istam qua V. D. Greswell plusquam satis usus

est, fingendi prorsus vocabula quæ nusquam apud

antiquos inveniuntur, plane intolerabilem esse; neque

fines istos unquam egressus sum. Perpauca quidem

sunt, quæ huic regulæ videntur solum adversari, re

« ՆախորդըՇարունակել »