Q. HORATII FLACCI OPERA OMNIA. RECOGNOVIT ET COMMENTARIIS IN USUM SCHOLARUM INSTRUXIT GUIL. DILLENBURGER, PHILOS DR., IN GYMNAS. REGIO AQUISGRANENSI SUPERIOR. ORDIN. PRAECEPT. BONNA E, SUMPTIBUS ADOLPHI MARCI MDCCCXLIV. THEOD. BRUEGGEMANNO PHILOSOPHIAE DOCTORI, REGI BORUSSORUM POTENTISSIMO A CONSILIIS INTIMIS IN REBUS SACRIS AC SCHOLASTICIS, EQUITI ORDINIS AQUILAE RUBRAE CUM LEMNISCO, VIRO DE SCHOLIS PER BORUSSIAM OPTIME MERITO HANC EDITIONEM SACRAM ESSE VOLUIT EDITOR. Praefatio. Cum post gravissimos Peerlkampi in Horatii carmina impetus multi praecipue in Germania viri docti in Horatio et interpretando et defendendo acerrimo studio elaborassent de plurimisque vel totis carminibus vel singulis versibus rectius quam antea esset factum iudicassent, non potuit non videri optabile, ut tanti studii ac laboris fructus scholarum in usum colligerentur iuvenibusque antiquarum litterarum opibus ad humanitatem informandis carpendi percipiendique offerrentur. Quod munus cum ego susciperem, et aliorum virorum quorum auctoritatem maximi semper haberem voluntati cessi neque quantae ad eam rem honeste sustinendam superandae essent difficultates ullo unquam tempore ipse me celavi. Nunc cum in eo sim ut librum emittam, viam quam in conscribendis commentariis secutus |