Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

DE CARMINIBUS

ANGLO-SAXONICIS

CÆDMONI ADJUDICATIS.

PROLOGUS.

Quum Chaucerum attentè et assiduè evolverem ut, quidquid ex sermone nostro in suum excantavit ille Majoris Britanniæ Ennius, gallicis litteris acceptum referretur, subiit, in dies importunior, nescio quæ cupiditas linguæ Anglo-Saxonum fortunam investigandi. Nec requievi donec adverso incedens flumine fontem ipsum attingerem, intuerer, venerarer.

Inter poemata quæ musa gentis vix feritatem. egressæ compingere tentavit, unum antè omnia me longo obtutu defixum retinuit in eo enim jàm inchoata Miltoniani Paradisi lineamenta deprehenderis. Cujus facti nullâ dum causâ mihi cognita, mirabar eâdem regione, longo temporis intervallo, bis idem epos, partu quanquàm non æquè felici, editum fuisse.

Primùm, quotquot scriptores vel obiter rem perstrinxerunt, vel penitùs sunt scrutati, eos cùm apud Anglos, tùm apud Germanos, perquisivi, collegi, collectosque in suffragium misi de vitâ, de nomine, de ingenio auctoris, de dialecto, de rhythmo, de fontibus operis. Nec tantùm diribitoris vices sustinui; ego quoque, pro virili parte, tabellam dedi. Hanc molem indigestam, non dicam librorum (pauci sunt), sed paginarum quæ rarò ad rem faciunt, in angustiorem orbem contractam redegi; ità ut uno aspectu argumentorum varietatem comprehenderes. Nec suffragia tacita fuisse quereris; unumquemque grammaticorum clarâ voce nominavi (1).

Deindè (nemine viam præmonstrante), Miltoni locos qui cum Cædmone conspirant excerpsi sigillatim, infantiæ vagitum ut robustæ virilitati opponerem. Neque abstinui quin póematis lacinias ad dissertationem meam attexerem ; nam quòd Paradisi amissi argumento respondet, id publici juris facere cupiebam. B. Thorpe anglicè, Bouterweck germanicè, Saxonem poetam loquentem induxerunt: ego, quoad potui, latinè. Ennianis

(1) Vide ad calcem libri.

verbis vel Nævianis uti ad carmen reddendum in animo habebam, ut rubigine sermonis antiquioris colorem vetusti poematis exprimerem. At periculum erat ne libellus meus, cui natura argumenti apud plerosque parùm lenocinatur, hirsutus videretur. Invitus invitum Cædmonem toga nitidiori donavi; nihil tamen addidi, præter voculas quas postulat ratio latinitatis.

Restabat ut litem hanc dirimere tentarem utrùm Codicis Bodleiani versus vel picturas auditu vel visu unquàm Miltonus percepisset an planè ignoraret! Rem subobscuram! quam tibi non planè enodatam affero. Nihil tamen ad gloriam recentioris poetæ, de quo, quæ de Virgilio Macrobius, eadem dicenda : « Cui etiam gratia habenda est quod nonnulla ab illis in opus suum, quod æternò mansurum est, transferendo fecit ne omninò memoriâ veterum deleretur quos sicut præsens sensus ostendit, non solùm neglectui, verùm etiam risui habere jàm cæpimus. Deniquè et judicio transferendi, et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum, aut illius esse malimus, aut melius hìc quàm ubi natum est, sonare miremur. »

« ՆախորդըՇարունակել »