Page images
PDF
EPUB

lo che in riva del Arno
Tento spiegar tuo merto alto, e preclaro
So che fatico indarno,
E ad ammirar, non a lodarlo imparo;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core
Che ti prende a lodar con lo stupore.
Del sig. Antonio FRANCINI, gentilhuomo

Fiorentino.

JOANNI MILTONI

LONDINENSI :

Juveni patrid, virtutibus eximio ; Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet :

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda ; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos intelligat : Illi

, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferent; cujus opera ad plausus hortantur, sed venusate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoriâ totus orbis ; in intellectu sapientia ; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos coelestium sphærarum sonitus astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrả philosophia legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ autorum lectione :

Exquirenti, restauranti, percurrenti

At cur nitor in arduum? Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ at amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus * Patricius Florentinus,

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

* Vastitate, edit. 1645. Carlo Dati: of Milton's literary friends at Florence.

Vide Epitaph. Damon.

ELEGIARUM

LIBER.

ELEG. 1.-AD CAROLUM DEODATUM. *

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas ; Pertulit occiduâ Deva Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multum crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tàmque fidele caput,
Quódque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undå,

Méque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrásque negantia molles,

Quàm malè Phobicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre Magistri

Cæteráque ingenio non subeunda meo. Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi, Non

ego vel profugi nomen, sortémve recuso, Lætus et exilii conditione fruor. O utinam vates nunquam graviora tulisset

* Charles Deodate was one of Milton's most intimate friends. He was an excellent scholar, and practised physic in Cheshire. He was educated with our author at Saint Paul's school in London; and thence was sent to Trinity College, Oxford, where he was entered in the year 1621, at thirteen years of age. He was a fellow-collegian there with Alexander Gill, another of Milton's intimate friends, who was successively Usher and Master of Saint Paul's school. He died in 1638. Warton.

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi primo Maro. Tempora nam licet hîc placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres.

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro ; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque rescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectâsse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed

neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque

lucus habet vicinâ consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula forma

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus ; Colláque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulósque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacésque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem, Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniámque Ninon Vos etiam Danau fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.

Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi.
Túqué urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua menia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot colo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Moenia quàm subitò linquere fausta paro ;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stát quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II.--ANNO Ætatis 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phoebo nuntius ire tuo, Talis in liacâ stabat Cyllenius aula

* The person here commemorated is Richard Ridding, one of the University-Beadles, and Master of Arts of St. John's college, Cambridge. He signed a testamentary codicil, Sep. 23, 1626, proved the eighth day of November following. From Register T'estam. Cantabr. Warton,

« ՆախորդըՇարունակել »