Page images
PDF
EPUB

Induitúrque brevem Tellus reparata juventam,

Jámque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor ? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniúmque mihi munere veris adest? Munere veris adest, interúmque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidúmque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitáque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in arduo coeli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;
Pérque umbras, pérque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora deům; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylvå simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris Io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius, plaustrum coeleste Boötes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cùm primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit silvas, pharetramque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope. " Desere," Phoebus ait, "thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effæto procubuisse toro?
Te manet Æolides viridi venator in herbâ,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet."
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos;
Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis !
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phoebe tibi faciles hortantur amores,

Mellitásque movent flamina verna preces.
Cinnamed Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes. Ah quoties dum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, “Cur te," inquit,

cursu languentem Phoebe diurno Hesperiis recipis cærula Mater aquis ? Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immunda perluis ora salo?
Frigora Phæbe meâ meliùs captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herba,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lenè susurrans
Aura

per
humentes

corpora

fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cùm tu Phæbe tuo sapientiùs uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.' Sic Tellus lasciva suos suspirat amores :

Matris in exemplum cætera turba ruunt.

Nunc etenim toto currit

vagus

orbe Cupido, Languentésque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo. Jámque vel invictam tentat superâsse Diananı,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mati. Marmoreas juvenes clamant Hymenæ per urbes,

Littus, Io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ill venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amæni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella sinus. [unuin, Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinásque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa deos. Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgun?

Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanúsque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicapérque deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetáque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Fannus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes, Jámque latet, latitánsque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ dii precor ite domo. Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Tu saltem lentè rapidos age Phoebe jugales

Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumáque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

Ad CAROLUM DEODATUM ruri commo antem,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina

excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat. hoc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Quâ tu distento fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,

Nec sinit optatis posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamémque colámque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm benè solennes epulas, hilarémque Decembrem

Festáque cælifugam quæ coluere deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustáque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibúsque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides gestâsse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyonëo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosásque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricósque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Elëo pulvere fuscus eques. Quadrimóque madens Lyricen Romanus laccho

Dulce canit Glyceran, flavicomámque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado,
Addimus his artes, fusúmque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te

Numine composito tres peperisse deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat arguta mollitèr icta manu ; Auditúrque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitatáque plectrum

Implet odoratus festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,

Quale repentinus permeat ossa calor, Pérque puellares oculos digitúmque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ; Liber adest elegis, Eratóque, Cerésque, Venúsque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideósque duces,
Et nunc sancta canit superùm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriáque é puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiúmque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senémque

Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum, Et

per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Èt vada fomineis insidiosa sonis,
Pérque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divůmque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modò saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam) Paciferum canimus coelesti semine Regem,

Faustáque sacratis sæcula pacta libris, Vagitúmque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum Patre regna colit,

« ՆախորդըՇարունակել »