Page images
PDF
EPUB

Stelliparúmque polum modulantésque æthere turmas

Et subitò elisos ad sua fana deos.
Dona quidem dedimus Christi Natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII.-ANNO ÆTATIS 19.

In

Nondum blanda tuas leges Amathusia nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim deus ullus ad iras

Promptior et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie diem :
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuít.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addiderátque iras, sed et has decuisse putares,

Addiderátque truces, nec sine felle minas. “ Et miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit,

“ Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela noceré mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques :
Cydoniúsque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes. Jupiter ipse licèt sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis Cætera

quæ dubitas melius mea tela docebunt, Et tua non levitèr corda petenda mihi. Nec te stulte tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias, Auctáque luce dies gemino fulgore coruscat,

Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina deđm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus flammáque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat,

A blata est oculis non reditura meis. Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet, sequitor pars altera votum,

Raptáque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.

2 K

Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces. Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor teneri cùm sis deus ales amoris

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deà, jaculis nec minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser et suavitèr omnis amans : Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente Olim lævå, studióque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donèc Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER.

.

I.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapásque Britannos

Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.

IN EANDEM.

ICCINE tentâsti cælo donásse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce. precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos

Et quot habet brutos Roma profana deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede inihi, cæli vix bene scandet iter.

III.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ, Movit et horrificum corpua dena minax.

“ Et nec inultus” ait “ temnes mea sacra Britanne,

Supplicium spretâ religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter."
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbáque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublimè rotatus ab igni

Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

IN EANDEM.

Quem modd Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat, Tænarióque sinu,
Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,

ad
superos evehere usque

deos.

Et cupit

V.

IN INVENTOREM BOMBARDE.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.*

Angelus unicuique suus sic credite gentes

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi si glorio major.

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia coli

Per tua secreto guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda.

Sensim immortali assuescere posse sono, Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctáque fusus

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII.

AD EANDEM,

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens.

* Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the Lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world. Warton.

« ՆախորդըՇարունակել »