Page images
PDF
EPUB

Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitésque impellit equos stimulante fagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchotémque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hores
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes ;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectórque silentům,
Predatorque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda senestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces ; Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ? Immemor O fidei, pecorúmque obilite tuorum ! Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni; Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua coeli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperice disjectam ulciscere classem, Mersáque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probosæ, Thermodoontëá nuper regnante puella. At tu si tenero movis torpsecere lecto, Crescentesque negas hosti contundere vires, Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signáque Aventino ponet fulgentia colle : Reliquias veterum franget, flammisque cremabit, Sacráque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, ta callidus utere fraude,
Quælibet hæretices disponere retia fas est ;
Jámque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeá, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglio fidos
Propositi, factique mone, quisquámne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casúque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit et, adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras
Meestaque adhuc nigri deplorans funera niti
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor auiæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æterná septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque billinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent præruptáque saxa, Ossa inhumata virðm, et trajecta cadavera ferro; Hîc Dolus intortus semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror, Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, telluset sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente perantrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt; Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

“Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi, prudens Natura negavit Indignam penitus nostro conjungere mundo :

Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapce, scelerata propago,
Et, quotquot fidei caluere cupidine vere,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.'
Finierat, rigidi cupidé parueri gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit cetherea dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversoe ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas ; Hic turris posita est Titanidos ardua Fame Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossoe. Mille fores aditusque patent, totidémque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros : Excitat hîc varios plebs agglomerata susurros ; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum coeli petit adua culmen. Ipsa quidem summá sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli : Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget. Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit Carmine tam longo, servati scilicet Angli Officiis

vaga

diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terráque tremente:
Fama siles ? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et novo sceptigero cædes meditata läcobo?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentis induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis ;

Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres, prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit :
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Autheresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, et credulibus obstitit ausis
Papicolùm ; capti poenas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

Anno ætatis 17. In obitum Præsulis Eliensis.

Adhuc madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (pro semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et fereris sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc in quietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devolvens deam :

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parciu
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam,
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,

Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine :
Cæcos furores prone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè viulas non nocenda numina.

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit ;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolvavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum, siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad forés
Ventum est Olympi, et regiam crystallynam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effare queat

Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci? mihi

Sat est in eternum frui.

« ՆախորդըՇարունակել »