Page images
PDF
EPUB

Ad Salsillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCAZONTES.

O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camona nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnis ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
In sanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venet feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phoebe morborum terror
Pythone Cæso, sive tu magis Paan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavemen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Egeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei savebit annuæ colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro :
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus Marchio Vilensis, vir

ingenii laude, tum litterarum studio, necnon et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tassi amicissimus ; ab quo etiam inter Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib 20.

Fra cavalier magnanimi, e Corteci

Risplende il MansoIs authorem Neapoli commorantem summa benevolen

tia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderat, hoc

carmen misit. НАЕС quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manse choro notissime Phobi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus Post Galli cineres et Mecænatis Hetrusci [honore, Tu quoque,

si nostræ tantum valet âura Camænæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquam non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divům prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Jlle itidem moriens tibi soli debita vates Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit. Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus aridentem operoso ex aere poetam. [sant Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pla cesOfficia in tumulo, cupis integros repere Orco, Quâ potes, atqua avidas Parcarum eludere leges : Amborum genus, et varia sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ; Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam Rettulit Æolii vitam facundus Homeri, Ergo ego te Cliùs et magni nomine Phobi, Manse pater, jubeo longum salvere per ævum Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quæ nuper gelida vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.

Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani Glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibit nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatadicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque
Et parili carpes iter immortale volatu. (virorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas vinesse ad limina Musas :
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ coelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguous inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope
rivum : ibi sæpe

sub ilice nigrâ
Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce abores.
Tum neque ripa suo, barathro nex fixa sub imo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Einotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis delecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub fore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,

Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phæbæos decorasse viros jui tam bene nôrit,
Si quando indigenas evocabo in carmine reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicum invictæ sociali foedere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempore vitæ,
Annorumque satur cineri sua juro relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erat si dicam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parvet componi moliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolùm semotus in æthera divům,
Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota menta serenum
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia secuti a

pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viverit, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (dam vos et Daphnin et
Et plorata diu meministis fata Bionis) [Hylan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, memorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viride surgebat calmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,

Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque

relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tuin verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi ! quæ terris, quæ dicam numina coelo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon ! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui de ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ? Sive

fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni (auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum veritur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

opus

in magnos

« ՆախորդըՇարունակել »