Page images
PDF
EPUB

At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum iinpasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipse situ seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Merent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityras ad Corylos vocat, Alphesiboeus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco. Hic Zephyri, hic placidas inttrersepit arbutas undas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidere Mopsus) Thyrsi quid hoc? dixit. quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti domino jam non vacat, agni. Mirant'ır nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc “solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, cithræque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fuenti ; Nil me blanditia, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci

, Omnes unanimi secum sibi lege sodales, Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, si densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens, Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,

Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspere votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria ulta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah certè extremiùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusei, Musis operata juventus, [mon Hic Charis, atque Lepos ; et Thuscus tu quoque DaAntiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multum Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, cathalique, et cerea vincla cicuta, Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit ratio Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutå paulum recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, [cinthi, Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hya

Gorlöis arma,

Quasque habet ista palus herbas, artesque medentâm.
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande so at
Fistula, ab undecimâ jam lux est altere nocte,
Et tum forte novis admðram labra circutis,
Dissiluere tamen raptà compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito

quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos credite sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,) num. Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque BeliEt tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ; Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Merlini dolus. Ô mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multum oblita mihi, aut patriis mutata Camenis Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me fava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ. Has inter Phænix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube phaArma corusca faces, et spicula tincta pyropo; [retræ Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impigar, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrâ,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro.

Quin tu coeli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque.vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Calicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpures pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores ;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palma
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

JAN. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS

ACADEMLA BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti

postulabit ut cum aliis nostris in bibliotheca reponeret, Ode.

STROPHE I.

Gemelle cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operoså,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum

vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica

per

vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et hummum vix tetigit pede;

ANTISTROTHE.

Quis te parve liber, quis te fratriban
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidem, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ;

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam pedè totis finibus Angligenům ;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apolineâ pharetra
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaséo
Quin tu, libelle, nuncii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneât specus,
Seu que te latebra, forsan unde vili
Calo teréris institoris infulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ ;

[ocr errors]

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeròque justo
Sibi pollisitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque aditis etiam sacris

« ՆախորդըՇարունակել »