Page images
PDF
EPUB

Vibrârunt, animni figna serena boni.

Mutua jamque novos agnoscunt corda calores,

Queîs nihil esse doli caftus uterque putat;

Sæpè et jucundi carpebant gaudia amoris ;

Gaudia crudelis sors diuturna negat.

Nam soror Edwini, cui mens livoris et odî

Plena fuit, fævâ concipit arte dolos;

Quin et nulla patrem pietas, clementia nulla

Mollit; non faxum durius, auctor opum.

Viderat ille diù alternas jam pascere flammas,

Viderat ille diù pafcere, corde ferus ;

At tandem ulteriùs vetuit producere amores :

Edwini pectus prælia quanta trahunt !

Impete diverso motus, non jussa recusat,

Sed rapit injuffu pectore fixus amor.

Sæpè tegunt sentes inter dumeta vagantem,

(Nam pater iratâ visere voce vetat)

Fraude

Fraude notare probâ vestigia sæpè solebat,

Quò lacrymosa pedes contulit Emma fuos ;

Sæpè etiam errabat lunæ sub luce malignâ,

Exspirans animo triftia multa gravi.

Quo fuit ore decor, miseri nunc pallor amantis:

(Languida fic ventis lilia quaffa cadunt)

Jamque angore animos sero cruciante, parentes

Impendent nato, quem mala fata premunt.

Ora rigant lacrymis, votis cælumque fatigant ;

Ah! quid vota juvant, quid lacrymæve juvant ? 6 Ah! morior; morior ; pia fi clementia (clamat)

· Corda movet, mæstis, oh! mihi cara, precor,

Adftet nunc oculis, femper mihi fola voluptas !'

Adstat, mæsta manum jam tenet ipsa manu,

Et gelidam fpargit lacrymis ; aurora cadenti

Narcisso roris fic nova fpargit aquas.

At malefida foror verba anxia comprimit Emmæ,

Quæ

Quæ dictura fuit; (væ! fuit atra foror)

dilecte mihi juvenis, mihi vivito, vivito care.'

Exspes inde domum vix trahit Emma pedes. Aura sepulchretum lustranti frigida spirat,

Et bubo mortis carmina voce strepit ;

Nocte sub Edwinus (fic mens sua territa fingit)

Quoque rubo volitat, quoque fonoque gemit.

Nunc fola et turbata metu, loca facra filentům

Transierat, matris pertigeratque domum,

Cum campana gravis præsagas perculit aures,

Et fatum ventis triste fonare dedit.

• Actum est: exclamat; fugit pulcherrimus ille,

Et mihi non pofthac conspiciendus erit.
Ah! jam disruptum, cor jam mihi pectora pulsat :'

Dixit, et inflexit morte gravata caput.

M

DE

DE TEMPESTATIBUS,

QUÆ NUPER ET CREBRO PL AGAM INDIÆ

OCCIDENTALEM VEXAVERUNT.

Χθων σεσαλεύlαι βρυχια δρήχω
Παραμυκεται βροντης-
Σκιρτα δ' ανεμων πνευματα παντων.

.

ÆSCHYL.

EU miseros ! cecidere adeo mortalia rerum

HEU

Ventorum furiis ? Quà panditur Atlantæum

Æquor, et inde frequens nudo nunc insula surgit
Littore, Musa, feræ recolas monumenta procellæ.

Ergo etiam terris, quas circum flammea cæli

Zona premit, solisque jubar ferit impete recto,

Sæpiùs his super arma Deus minitantia præsens

Explicat; hîc nubes gravidas longo agmine aquarum,

Fulininis hîc fævas vires, hîc murmura cæca

Inque cavis terræ penitus, perque aera nigrum,
Et conjuratos rapido vexamine ventos.

Sic ferè Cycladibus numen donavit honores

Occiduis, hinc et felicia rura colonus

Canniferas sperat messes. Quando ingruat æftus

Jam propior, flexufque obeat rota fervida solis

Canceris ad metas, solennia figna precatur

Inçola sollicitus ; vix formidabile fulgur

Sæpè adeo fplendere videt sub nocte ferenâ,

Et, fi quando tegat nubes tonitralia cæli,

Scintillare ignes, circumque alludere pulchro
Continuos motu. Sed spes arrecta subindè,

Ac timor invadit mentem, ne fævior instet

Tempestas, fimul ac spirent incerta plagarum

Flamina, quæ dudùm Phoebi lenire folebant

Ardorem placidè, radentia nota vias.

Haud equidem memorare libet, quas faucibus undas

Hauriat

« ՆախորդըՇարունակել »