Page images
PDF
EPUB

Hauriat exfuccis tellus, quæ flumina montes

Verticibus volvant, hinc quantaque confluat arvis
Eluvies, quæ culta fovet, velut ille Canopi

Ditat agros, tumefactus aquis cæleftibus, amnis.
Hæc libuit meminiffe olìm, cum lætior illinc

Herbarum decor, et fylvis rediviva comatis
Gloria; cum felix cannis revirefceret ordo.

Namque herbis fuit ille decor, qui Theffala Tempe,
Veftivitque Ennæ faltus; fuit arbore fructus,

Qualia curvarunt ramos flaventia poma

Hefperidum fylvis; fuit et pulcherrimus ordo

Cannarum, pretiofa quibus fua mella liquebant.

Nunc vero informes terræ: fpatiata per agros

Aura levis nufquàm lectos refpirat odores;

Nunc per nuda loci, nusquàm florentia citris,
Antiquas fedes, volitat defeffa columba,

Quodque refert murmur, dedit gemebunda dolori.

Quin, ubi difciffà mufæ fub fronde ruina

Parva latet tugurî, juxtà vagus incola vifus,
Mancipium: tacitus ftupuit, dein lumine verfo
In res confractas, fecum complorat inanem
Culturam, dominique vices dum fpectat acerbas,
Ipfe, fuis orbus, patrias reminifcitur oras.

Hæc vero cladis prænuncia figna fuerunt :
Sanguineis cæpit maculis fuffundier ora

Phoebeum fidus, cujus cum flamma receffit,
Æthere ceu faturata nimis, majora videri
Aftra polo; nebulæ fummo de vertice montis
Amotæ; fædufque lacu vapor ortus in auras,
Nec non Oceani fluctu: mox dira fonare

Auditum nemus, et rupes mugire cavernis.

Ventorum, quod quifque valet, dominata vicifsìm

Flabra fuas vires tentârunt: conftitit imber

Fulmineus,

Fulmineus, penitùs cælo nimbofa ruit nox ;

Horror et infedit tacitus terrifque, marique.

Protinùs intumuit fubtèr molimine venti

Oceanus, fervetque allifo gurgite littus.
Jam rupit fua clauftra Notus, nigrantibus alis
Corripuit cælum, necnon commifcuit imbres
Flumineos, ruit et longè vehementior Eurus,
Hos inter magè defævit conflicta procella,
Ingeminat tonitru, lato torrentior ignis
Limite defcendit, tenebras fulgore recludens.

En! procùl e portu, qui dudùm navita littus
Appulerat, fperans nimirùm opulenta referre
Multa rati, Jamaica, tuis quæ vellera lanæ
Canefcunt lucis, aut quos vindemia felix
Indica profundit latices; per vasta volavit
Undarum, correptus ad æthera, pronus ad ima
Æquora, vela legit fruftrà, moderamina clavi

Occupat

Occupat incafsùm; lacerata antenna, furenti

Fulmine deflagrat puppis, pluviofa ruina
Ingruit, et pelagi fluctus totam obruit ingens.

At folus jam flabra regit Notus ipfe tyrannus, Horridior nimbis propior tonat, omnia torquet Indomitus ; quin et Boreæ violentia tandem Vaftatrix fævit. Quis jam fragor increpat aures Littoreus? nemus immugit, fub pondere flectit Arboreum robur, divulsaque brachia jactat.

Quid coco profunt frondes, quæ tecta parabant Indigenis? quid vel fructus, fylveftria pôcla, Ipfa fuo lætis epulis candentia potu?

Quid moror? effrænis turbo deformat amænas Valles, et juxtà placidos plantaria rivos: Jamque etenim contorta gravi ftridore feruntur Arbufta, atque alios campos infternit arundo.

Vertice tolluntur rapido fracta arma laborum,

Saxofæ moles tolluntur; pariete nudo

Stat domus, aut jam fumat humi collapfa repentè,

Atque hominum fub morte premit trepidantia membra.
Heu! quid agant, fi quos nondùm fua limina letho
Condiderint? quò firma ferant vestigia? terrent

Et fragor, et gemitus, et fata extrema fuorum.
Quænam tecta petant? Cafulæ, de vertice turres
Corruerunt; nec fida fatìs funt ænea belli

Mænia, mortali jamdudum invicta furore.

Interèa fubter pedibus conflata remugit

Tempeftas, cæco pertentans intima motu.

Vix adeo miror, quòd nunc fabrefacta domorum

Tecta ruant: ftabilita facro fundamine tellus

Ipfa labat, trepidat quaffata ex fedibus altis,

Claufâ vi tumet, aut vafto fe pandit hiatu.

Nulla falus campis paritèr vicifque perîcla,

:

Horrifonæ pafsìm ftrages; quin plura videres

Funera,

« ՆախորդըՇարունակել »