PROLEGOMENA. Quum primum, quod librum inspicienti in oculos incurrat, sit titulus, quaedam de titulo libri, quem nobis interpretandum elegimus, monenda videntur, quae tamen paucis absolvenda sunt, quoniam tota haec quaestio minoris est momenti, et mox ad majora perventuri sumus. Liber igitur, de quo hic agimus, Hebraice dicitur p, Latine, ad imitationem versionis Graecae quae`a LXX interpretibus nomen habet, vulgo dicitur Ecclesiastes. De origine hujus nominis non ambigendum est. Liber enim sic inscribitur, quia sermo in eo habetur a persona, quae hoc nomine significatur, ut jam statim ex cap. I. col. I. apparet. Quaenam autem sit significatio hujus nominis a plurimis viris doctis quaesitum est. Omnes quidem consentiunt nomine indicari Salomonem, filium Davidis, regem Israëliticum, de quo ipsa verba auctoris, quae leguntur cap. I. col. I, 12. dubitare vetant; sed ambigitur de causa, cur Salomo hoc nomine indicetur, et de propria significatione hujus nominis. Omnium recensere sententias longum foret, nec necessarium videtur, quum causa nominis in ipso codice sacro tantum non ex pressis verbis significetur. Legitur enim 1 Reg. VIII: 1. ויקהלו אל .2 .et col אז יקהל שלמה את זקני ישראל ויעמד ויברך .55 .et col המלך שלמה כל איש ישראל Quum igitur vox את כל קהל ישראל in narratione קהל actionis illustrissimae Salomonis saepius inveniatur, quid mirum, quod inde nomen ductum sit ad Salomonem significandum? De significatione vero hujus nominis dubitatum est, sed sine causa. Ut Masorethae puncta adscripserunt, a quibus non est quod hoc loco dissentiamus, vox ♫ est participium praesens verbi atque significat concionatorem, quae significatio Graeco nomine Ecclesiastes recte redditur. Unum quod jure dubitationem aliquam creare possit est forma feminina vocis nnp. Hujus formae duplex ratio reddi potest. Sunt qui dicant hic non adeo de Salomone ipso sed potius de sapientia, П, ore ejus loquente cogitandum esse; alii autem sentiunt formam femininam adhibitam esse, quia nomina munerum Hebraïce saepe hac forma utantur. Postremis, inter quos Gesenium nominasse sufficiat, plane assentimus, quoniam haec sententia omnium videtur simplicissima. Quaestio de auctore libri est longe difficilior. Virorum doctorum de hac re sententiae ad duo capita redigi possunt. Alii enim sentiunt auctorem esse Salomonem ipsum, alii, quorum primus fuit Grotius noster, Salomonem hic a scriptore recentiore induci disserentem contendunt. Postremam sententiam amplexi sumus, et quidem propter rationes sequentes. Primum in libro hoc plurima vocabula, plurimaeque dictiones recentioris aetatis occurrunt. Tum scribendi ratio est negligentior, quam ut Salomoni tribuatur. Deinde sententiae plurimae inveniuntur, quae a Salomone non proferri potuerunt. Singula haec ostendere conabimur. Notum est Hebraeos antiquos Deum fere semper indicasse nomine, nomen hocce vero post exilium Babylonicum ex usu loquendi abiisse. Atqui in Ecclesiaste nomen nunquam occurit, sed semper adhibetur no אלהים men Cap. XI. col. 6. vocabula, ut in sermone Aramaeo, pro pronomine interrogativo adhibentur. cf. Roorda gramm. Heb. § 575. Cap. VI. col. 6. occurrit conjunctio, quae nonnisi in lingua recentiore invenitur. cf. Gesenius in Thesauro, Heiligstedt in proëmio ad commentarium, quem in Ecclenastem scripsit. Particula saepe scribitur ab auctore ubi antiqui scriptores particulam solent adhibere. e. g. cap. II. col. 13. VIII. 12. V. 4. cf. Roorda gramm. Heb. § 521. § 528. Ewald gramm. Heb. § 597 sqq. 7'87 Cap. XII. col. 1. forma plurali de uno creatore dicitur ex imitatione nominis D. cf. Ewald gramm. Heb. § 361. 1 Cap. XI. 9. et XII. 1. forma feminina usurpatur, cum forma antiquior videatur esse D. cf. Hit zig ad h. 1. Gesenius in Thesauro. בטל Cap. XII. 3. occurrit significatione cessandi, quae propria videtur sermoni Aramaeo. cf. Hitz. ad h. 1. cat concionatorem, quae significatio siastes recte redditur. Unum quo aliquam creare possit est forma f Hujus formae duplex ratio reddi po hic non adeo de Salomone ipso sed П, ore ejus loquente cogitand sentiunt formam femininam adhibitar nerum Hebraice saepe hac form inter quos Gesenium nominasse mus, quoniam haec sententia omn Quaestio de auctore libri est doctorum de hac re sententiae a Alii enim sentiunt auctorem quorum prs fuit Grotius scriptore iore induci di tremam s iam amplexi patar Cap. D Gesenius in quod accurrit C |