CAP. I. 1. Verba Ecclesiastae, filii Davidis, regis Hierosolymitani. 2. Vanitas vanitatum, inquit Ecclesiastes, vanitas vanitatum! omnia vanitas! 3. Quid emolumenti est homini in omni labore ipsius, quo laborat sub sole? 1. Dubitari potest, utrum verba regis Hierosolymitani conjungenda sint cum Ecclesiastae, an cum Davidis. Si hoc verum esset, nomen Ecclesiastae non necessario Salomonem significaret. Illud autem col. 12 comparato praeferendum esse patet. 2. Vanitas Vanitatum summam vanitatem significat. cf. Roorda gramm. Heb. 448. Videntur autem haec vocabula hic interjectionis vim obtinere. In enuntiatione omnia vanitas, omnia est subjectum, quod patet ex articulo in voce cf. Roorda gramm. Heb. § 557. 3. Emolumenti in genitivo partitivo posui, quia inter vocabula et linea Makkeph posita est. cf. Roorda gramm. Heb. § 28. Literam in vocabulo y pro particula positam esse non est quod moneam. Si tanti est, de hac re cf. Roorda gramm. Heb. § 102. In particula vero interprecanda diu operam et oleum perdiderunt grammatici. Inter nostrates primus verum vidisse mihi videtur praeceptor meus acerbo et immaturo fato nobis ereptus H. E. Weijers, cujus sententiam in grammatica sua expressit P. J. Veth § 82. 2o. Est enim haec particula proprie la pers. sing. imperf. formae Hif'il verbi . quod inter alias significationes saepe significat respicere. igitur est forma brevior pronuntiandi pro vel, significatque proprie respicere facio, hoc est indico, significo. Hinc in particulam demonstrativam abiit, fere idem significantem ac latina particula nempe. Tandem vero, cum pronomen relativum Hebraeis deësset, particula hujus vice usurpari coepta est, sed tamen nunquam plane propiam vim amisisse videtur, ut potest intelligi exinde quod a recentioribus in primis scriptoribus saepe cum particula confunditur. cf. Roorda gramm. Heb. § 504 sqq. § 514 sqq. 4. Aetas abit, et aetas venit, et terra manet in perpetuum. 5. Et sol oritur atque sol occidit, et festinat ad locum suum, ubi oritur. 6. Abit ad meridiem et convertit se ad septemtrionem, iterumque ae saepius convertit se et abit ventus, atque in circuitus suos reddit ventus. 7. Omnes rivi abeunt in mare, et mare non completur; in locum quo rivi abeunt eo iterum abeunt. 8. Rerum multidido fatigat, non potest aliquis omnes eloqui. Non satiatur oculus videndo, nec auris impletur audiendo. 9. Quod fuit, hoc erit; et quod factum est hoc fiet, nec est quidquam novi sub sole. 4. Hoc est: homines hominibus succedunt, quum tamen idem naturae vultus in orbe maneat. 5. ab Hitzigio et multis antiquioribus interpretibus cum verbis conjungitur, quod improbat Heiligstedt quia rectius de sole oriente dicatur. Hoc mihi secus videtur, imo rectissime ab Hitzigio aliisque de cursu nocturno solis intelligi credo, quia sol non oritur eodum loco ubi occidit sed post occasum quasi festinare debet, ut die sequente iterum loco suo oriri possit, 6. Meridies et septentrio hic pro omnibus plagis coeli ponuntur. Participia 10 per interumque ac saepius convertit se reddidi, quia horum geminatio significat, rem non semel sed iterum ac saepius accidere. cf. Roorda gramm. Heb. § 498. 548. Cur autum hic non modus verbi finiti sed participium adhibeatur explicat Roorda gramm. Heb. § 375 sqq. 7. xb u♪ '. Cum hic non maris existentia negetur, sed tantum dicatur non compleri, pro particula particulam expectaveris. ¡ enim, sive proprie substantivum sit atque significet defectum, sive adverbium atque siguificet ubi? videtur potius existentiam quam attributum negare. Idem tamen saepius obtinere docet Roorda, gramm. Hebr. § 583. De pante enuntiationem relativam in statu constructo posito cf. Roorda § 502 sqq. D'aw hic cum infinitivo pro modo finito, aut potius participio, verbi cum adverbio positum esse patet. cf. Roorda gramm. Heb. § 524. 8. Dy proprie, quod multi fecerunt, non active explicari potest. cf. Roorda gramm. Heb. § 250. Active tamen reddidi, quia hoc loco per metonymiam res fatigari dicit auctor pro homine eas eloquente. Eadem metonymia occurrit Cap. V. 12. in verbis . Ceterum in hoc colo nihil dicitur, nisi hoc, quod quum omnia, quae eodum statu maneant, enumerare nimium foret, hic in enumeratione subsistendum est. 10. Estne aliquid, de quo dicas: ecce! hoc novum est. Jam fuit in saeculis, quae fuerunt ante nos. 11. Non est memoria priorum, atque etiam posteriorum, qui futuri sunt, non erit memoria apud eos, qui postremo futuri sunt. 12. Ego, Ecclesiastes, fui rex Israëlis, Hierosolymae. 13. Et tradidi cor meum ad inquirendum et ad indagandum ope sapientiae in omnia, quae fiunt sub coelo, in istudnegotium malum [quod] dedit Deus hominibus, ut in eo laborent. 14. Vidi omnia opera, quae fiunt sub sole; et ecce omnia sunt vanitas et studium venti. 9—11. His colis continetur conclusio, quae ex praecedentibus ducenda est. 10. h. 1. reddidi per estne, subintellecta particula DN, quae in primis a poetis in protasi saepius ommittitur. et Ewald gramm. Heb. § 626. . Particula hic significat objectum verbi cum nomine praecedente conjungendum esse; h. 1. inpersonaliter positum est. cf. Roorda gramm. Heb. § 398. cf. tamen quae de h. 1. in prolegomenis De discrepantia numeri in his vocabulis לעלמים אשר היה .diximus -genitivo objectivo red להם לאחרונים לראשנים in vocabulis 3 .11 obvia cf. Roorda, gramm. Heb. § 591. dendum esse patet ex particula, quae in fine coli posita est. h. 1. adverbium est. cf. Roorda, gramm. Heb. § 481. 12. Ex hoc colo, si tanti est, efficere possumus, librum proprie a colo 2 incipere, colon autem 1 esse inscriptionem, sive titulum. 13.hic, ut saepius, pro pronomine reflexivo usurpatur. cf. Gesenius Lehrgebäude 210. recte Knobelius de rebus humanis dici censet. De verbis 'pwn non cf. Dan. IX. 12. Pro כי versio Graeca LXX et interpres Arabs legisse videntur הוא ענין רע , quod certe facilius est. Syrus et Chaldaeus videntur omisisse pronomen. Ut nunc legitur, credo referendum esse ad x ba, verba autem esse enuntiationem relativam, qua explicatur istud y cf. Roorda gramm. Heb, § 516. Non enim dicere potest auctor, explorationem rerum humanarum esse negotium malum, quod Deus dedit hominibus; quia nuper dixerat, se sponte hanc explorationem suscepisse, et quia probe sciebat, paucissimos homines talia curare. De 3 cf. Roorda gramm. Heb. § 438, 14. pwynn bɔ hic de operibus hominum dici, non simul de rebus naturae, ut nonnulli interpretes voluerunt, satis patet ex colo praecedente cf. etiam cap. VIII. 16. Ad in My recte citatur Hos. XII. 2. Significat autem studium inane, ut latine dicitur; non profecturis litora bobus aras. cf. etiam Prov XI. 29. 15. Flexum non potest rectum esse, atque quod deëst non potest numerari. 16. Locutus sum ego cum corde meo, dicens: ecce, ego magnam feci et auxi sapientiam magis quam omnes, qui ante me praefuerunt Hierosolymae, atque cor meum multum vidit sapientiam et scientiam. 17. Et tradidi cor meum ad cognoscendam sapientiam, et ad cognoscendam insaniam et stultitiam. Cognovi etiam hoc esse studium venti. 18. Nam in copia sapientiae est copia aegritudinis, et qui auget scientiam auget dolorem. 15. Recte ad hocce colon contulerunt interpretes Cap. VII. 13. Continetur enim hoc colo confirmatio praecedentis. Omnia ideo sunt vanitas et studium venti, qnia homines frustra conantur emendare res, quibus corruptio quasi innata et quibuscum concreta est. 16. Quamvis saepe in Ecclesiaste addatur, ubi minime requiritur, hoc loco tamen non ponitur otiose. cf. Cic. de Fin. I. XIII. 43. ubi ad verba : quam autem ego dicam voluptatem annotavit Madvigius: "Pronomen addunt codices meliores: se a Cyrenaicis et volgo sejungit." hoc loco de tempore dicitur, ut patet ex proxime sequentibus praefertur, quam ex fere sexaginta ברושלם Sin autem lectio על ירושלם codicibus annotavit Kennicott, verti posset: coram me. Notandum tamen omnes versiones antiquas, quas collegit Waltonus in Bibliis Polyglottis, hanc lectionem praetulisse atque tamen et hoc loco et Cap. II 7. interpretationi favet, quod le de tempore interpretasse. Fortasse etiam huic Singularis numerus enim כל אשר היו non autem כל אשר היה gitur rectius dicitur de regibus praecedentibus, quorum unus tantum simul regnavit, quam de aqualibus ejus, quorum multitudo maxima erat. Notandum hic et alibi, cor tanquam sedem prudentiae considerari. cf. Cic. Tusc. Q. I. § 18. 7x7 hic per metaphoram etiam latinis valde usitatam intelligendi significationem habere fere non monendum est. De cf. Roorda gramm. Heb. § 388. 17. De forma nominis cf. Roorda gramm. Heb. § 282, 1o. De usu particulae pro cf. prologomena.. hoc loco tantum varietatis gratia pro y positum esse videtur. 18. hoc vocabulum prima vice ab Ewaldo participium habetur, cf. gramm. Heb. § 351. Fieri potest, sed mihi verisimilius videtur D'I subintellecta particula protasin constituere, cujus subjectum sicut in colo 10 reticetur. Hunc locum Spinosa in Ethicis. Pars. IV. prop. XVII. schol. sic explicuit, ut diceret: veram boni et mali cognitionem saepe non satis valere ad cu CAP. II. 1. Locutus sum ego in corde meo: age quaeso! te explorem gaudio, et fruere bono. Et ecce! etiam haec est vanitas. 2. De risu dixi insanus est! et de laetitia: quid haec agit? 3. Expertus sum firmare corpus meum vino, quum cor meum ageret sapienter, et arripere stultitiam, donec viderem, utrum hoc sit bonum hominibus, quod faciant sub coelo quamdiu durat vita eorum. piditates coercendas, quo facto homo imbecillitatem suam animadvertens cogitur exclamare: video meliora proboque, deteriora sequor. CAP. II. -addito pronomine secundae perso נסה Derivatur a radice אנסכה .1 nae, quod ad referendum est, ita ut auctor dicat se cor suum explo. rare velle ope gaudii. Quod ad formam hoc vocabulum posset etiam haberi pro la pers. sing. modi subjunctivi formae Nif'al verbi 7, quo facto vocales mutandae essent, atque scribendum esset, unde oriretur hic sensus: ungar gaudio hoc est, ut Vulgata versio Latina habet, affluam deliciis. Hic sensus per se quidem non reprehendendus esset, modo significatio propria verbi talem admiteret interpretationem. Videtur autem de unctione, hoc est inaugaratione, regum dictum fuise, cf. Prov. VIII. 23, quae significatio hic minus apta videtur. Praeterea notandum auctorem, hic narrare, qua ratione conatus sit inquirere, quid esset re vera bonum hominibus. Cum hac setentia magis convenire videtur interpretatio, quam secuti sumus. hoc loco, ut Cap. III. 24 V. 17. VI. 6. IX. 9, significationem fruendi habet. cf. Prov. XXIII. 31. Jesaia LIII. 2. Job. XX. 17. Cicero pro Milone Cap. XXVIII. § 78. קרא 2. Usus praepositionis hic explicatur ab interpretibus ex locis collatis Ps. III. 3. XXII. 31. XLI. 6. Praeterea conferendus usus verbi quod significatione appellandi saepe cum accusativo nominis et dativo personae construitur, e. g. Gen. I. 5, 8 et alibi. Non enim necesse est praepositionem h. 1. per de explicare, quamvis liberiore versione sic recte reddatur. h. 1. propriam retinet vim atque prima pars coli ad literam significat ad risum me convertens dixi: insanum. Interrogatio: quid haec agit h. 1. negationi similis est. cf. Roorda gramm. Heb. § 570 ann. 3. In verbis et interpretandis Gesenium secutus sum. Maxima difficultas est in verbo, in quo multi quaerunt significationem taedii, quum censeant auctorem hic dicere, se taedio sapientiae arripuisse stulti |