Page images
PDF
EPUB

10. Et remove aegritudinem ex corde tuo, et abige malum a corpore tuo; nam adolescentia et juventus sunt vanitas.

CAP. XII.

1. Et memento creatoris tui diebus juventutis tuae, antequam veniunt dies mali, et accedunt anni, de quibus dices: non est mihi desiderium eorum.

2. Antequam obscuratur sol et lux, et luna et stellae, et redeunt nubes post imbrem.

10. Denuo addit monitum de tristitia pellenda, ne lector in errorem abducatur et existimet eum, quae prima parte coli 9 dixerit, ironice dixisse. Hilaritatem non ironice sed vere commendat, modo temperetur pietate, nec est eorum qui putent tristitiam et morositatem Deo placere. cf. Neh. VIII. 10, 11. Matth. VI. 16. Act. II. 46. II Cor. IX. 7. Phil. IV. 4. ban ninnwni n. cf. Horat. Carm. I. I. 14. sqq.

CAP. XII.

1-7. Plerique laudant descriptionem senectutis, quae his colis continetur; mihi autem his lectis in memoriam venit dictum Horatii in arte poëtica 15-19.

Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus: quum lucus, et ara Dianae,

Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,

Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.

Sed nunc non erat his locus:

Auctor enim nimis indulsisse videtur ingenio, nec satis abstinuisse cupiditate libri philosophici eloquenter finiendi. Sed de singulis videamus. 1. Juvenis igitur sit memor Dei, ut temperet laetitiam immodicam, ne puniatur senectute valde molesta.

71. De hoc vocabulo jam actum est in prolegomenis.

Mira videtur constructio particulae, cujus hic locum עד אשר לא

non esse putares. Idem in verbis obtinere notavit Roorda gramm. Heb. § 579. ann. cf. etiam Peschito in Matth. I. 18. Act. II. 20. VII. 2. quae loca mihi suppeditavit Heiligstedt. Joh. IV. 49. VIII. 58. XIV. 29.

.3 .cf. Cap. V .אין לי בהם חפץ

2. Dies tenebricosi memorantur. Mirum est, quod lux h. 1. tamquam

3. Die quo trement custodes domus, et se curvabunt viri robusti, et requiescent molitrices, quia pauciores factae sunt, et obcurabuntur quae prospiciunt per fenestras.

4. Et claudentur fores in platea, quum deprimetur sonus molae, et assurget ad vocem passeris, et deprimentur omnes filiae cantus.

5. Atque etiam quae alta sunt timebunt, et terrores erunt in via, et spernetur amygdala, et se trahet locusta, et irrita erit capparis; nam homo proficiscitur ad domum suam aeternam et plangentes circumibunt in platea.

res a sole, luna, stellis diversa memoratur. cf. tamen Genes. I, 3-5, 14-18. Eandem rationem secutus est Ovidius Metam. I. 26, 27, 70—73. Hanc rem in prolegomenis jam tetigi.

הגשם

[ocr errors]

1201 hoc est: et semper denuo descendit imber, nec unquam coelum fit serenum.

3. Hoc colo per circumlocutionem manus, crura, dentes et oculos significari fere non est quod moneam.

4. Dubitatum est, utrum fores in platea sint aures an labia. Si hoc probatur, sequentia de sonitu oris sive in mandendo, sive in clamando et in canendo intelligenda sunt; si illud, de surditate, qua sonus maximi tamquam debiles accipiuntur. Difficile est, quum verba non proprie sed metaphorice usurpentur, proprium sensum coli enucleare, sed tamen de labiis cogitare praefero, quoniam si homo vel maxime surdus est, tamen aures non clauduntur, sed tantum hebetes fiunt. Hoc posito cum Heiligstedt

de voce aviculae quam vix קול הצפור,de voce debili שפל קול טחנה

בדרך

aequare possit senex, de singulis cantibus accipio.

D. His verbis animus timidus senum depingitur. Sic etiam Aristoteles Rhet. II. Cap. XIII de senibus dicit καὶ δειλοὶ, καὶ πάντα προφοβητικοί.

pon x". Alii h. 1. de amygdala florente cogitarunt, quod tamen non bonum videtur, quia flos amygdalae rubicundus dicitur esse. In versione Gesenium secutus sum, quia recte mihi videtur explicuisse de fructu valde expetito sed quo senex edentulus frui nequit.

aann sand. Ad literam reddidi verbum, quia hic sensus egregie loco nostro convenire videtur. Locusta se movet quam celerrime et magnos saltus perficere potest, sed senex facta se trahit, celeriter enim se movere nequit.

MV8 77. Gesenium secutus sum, quamvis fatear verbum etiam transitive intelligi posse, subintellecto nomine, ut voluit Hitzig. Sensus eodem redit. 1 enim est fructus qui cibi et veneris appeti

6. Antequam removetur funus argenteus, et frangitur lampas aurea, et contunditur vas ad fontem, et confringitur rota ad puteum.

7. Et pulvis redit in terram sicut fuit, et spiritus redit ad Deum, qui dedit eum.

8. Vanitas vanitatum, inquit Ecclesiastes, omnia vanitas.

9. Et quum Ecclesiastes etiam alia sciret, docuit praeterea populum scientiam, et indagavit ac perscrutatus est, et disposuit sententias multas.

tum excitat. In senibus tamen vim amittit, in primis morte appropinquante.

by. Notandum pronomen ad ultimum nomen positum ad utrumque pertinere, quia una notio ambobus nominibus significatur. cf. Roorda gramm. Hebr. § 450.

ODDA PI 13301. Hitzig. h. 1. coll. II, Sam. XII. 16. Ps. XXXV. 13. Esth. IV. 3. Jerem. XLVIII. 38. de luctu propter hominem aegrum nondum mortuum cogitandum censet. Non crediderim. Talis enim luctus non nisi rarissime fieri solet, nec in locis citatis ulla est vis ad illam interpretationem sustentandam, quum in illis omnibus sermo sit de re extraordinaria aut de luctu qui precibus jungitur ut malum imminens avertatur. Neutrum hic aptum est. Potius conferendum puto Gen. L. 10. II Sam. III. 31 sqq. Matth. IX. 23.

6. P. Lectionem vulgatam retinui, quia si non pulcherrimum at aliquem sensum praebet. Quod Masorethae legere voluerunt est quidem satis speciosum, sed quaestio est, utrum huic verbo significatio solvendi recte tribuatur. Gesenius acute conjecit p, quod egregium pracbet sensum, sed tamen magis eleganter propositum quam necessarium videtur. Ceterum apparet hoc colo de morte mentionem fieri. Singulae tamen imagines quo referendae sint, vix enuncleari potest.

7. Ex hoc coli nonnulli efficiunt immortalitatem mentis. Alii tamen recte videntur observasse exinde quod Deus animam, quam dedit, reposcere dicitur, non sequi animam hanc aeternam fore. cf. Ps. CIV. 29, 30. Contrarium tamen etiam non sequitur. Sed de hac re infra pauca dieere mihi in animo est.

8. Si hic finis libro impositus esset, auctor videretur desperare de opere suo nec omnino quidquam profecisse. Quia autem sequuntur adhuc plura de utilitate dictorum sapientium et de timore Dei, statuendum est auctorum haec certe non vana dixisse. Postrema cola hujus capitis igitur nec spuria nec serius adscripta mihi videntur.

9-14. In nulla parte Ecclesiastae magis haesitare et dissentire videntur interpretes quam in colis his ultimis. Quod autem ceteri fecerunt

10. Quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba grata, et aliquid quod recte scriptum esset, verba veritatis.

11. Verba sapientum sunt sicut aculei et sicut clavi infixi, qui copulant res. Data sunt ab uno pastore.

12. Et quod ad id quod ab illis recedit, monearis mi fili. Nullus finis est componendis libris multis, et multum legere est fatigatio corporis.

mihi licere arbitror. Meam sententiam libere exponam, ut lector judicare possit quis proxime ad veritatem accesserit.

9. . Particula relativa mihi videtur complementum adverbiale adjectivi . Haec autum particula respicit ad . Praeterea mihi est complementum adverbiale verbi, nisi malis nominare complementum objectivum, quo facto vocabulum, quia interpositae sunt quaedam, explicatur nomine ny. Hinc oritur sensus sequens. Et quod ad reliqua, quorum peritus erat Ecclesiastes, etiam docuit cet. Hoc liberiore versione expressi. Hic igitur in transitu memorantur reliqua scripta Ecclesiastae, sive Salomonis, qui hujus libri fingitur auctor fuisse. Significatur igitur liber Proverbiorum, qui inscribitur

אמת .10

[ocr errors]

ran 7. Haec verba triplex objectum continent, aut potius unum objectum triplici modo significant. 77 enim, et iterum mihi videntur esse accusativi, sive complementa objectiva

כתוב autem est complementum adverbiale participii ישר למצא verbi

11. 7. Hoc nomine siguicantur aculei, quibus boves propellun

tur. His comparantur verba sapientum, quia propellunt homines ad recte agendum.

nin. Hoc nomen quamvis habeat terminationem femininam mihi videtur esse masculini generis. cf. Roorda gramm. Heb. § 280. Hoc

משמרות tamquam adjectivum cum substantivo נטועים posito participium

conjungendum est, atque ejusdem D complementum absolutum, sive per appositionem cum eo conjunctum est nomen ya. Porro ya Nad literam sunt domini copulationum, hoc est clavi, qui copulant res. Cum his comparantur verba sapientum, quia nihil magis singulas hominis actiones copulat, ita ut semper idem sit et sibi constet, quam si animus ejus imbutus est monitis sapientum.

Haec autem verba data sunt ab uno pastore. Hic pastor nemo potest esse nisi Deus, a quo omnia derivantur. Pastoris nomen de Deo usurpari notum est. cf. e. g. Ps. XXIII. ]—4.

autem in מן הזהר Complementum adverbiale est verbi .יתר .12

significat remotionem, discessum. igitur significat id

quod superest praeter cet. cf. Esther VI. 6.

הרבה Porro

nwy mihi videtur esse subjectum enuntiationis, cuest praedicatum. ' igitur significat rem fine carentem. cf. Ovid. Metam. I. 20.

jus

13. Finis orationis. Omnia audita sunt. Deum verere ejusque jussa observa, nam hoc purificat hominem.

14. Nam omnia opera Deus adducet in judicium [habendum] de omni quod occultum est, sive bone sive malo.

13. Monitum quo Dei timor commendatur revera saepius occurrit in Ecclesiaste. cf. Cap. IV. 1. 6. XI. 9. XII. 12. Non igitur haec ex supervacuo addita sunt. Imo laetitia, quam commendavit auctor, est talis, quae cum timore Dei conjungi et possit et debeat. Vide ad Cap. IX. 7.

[ocr errors]

07. Haec verba, in quibus interpretandis doctissimi viri oleum et operam perdiderunt, corrupta sunt. Proconjeci, quod versione expressi. cf. Ps. LXXIII. 13. CXIX. 9. Hac conjectura admissa sensus egregie convenit cum colo ultimo.

14. Gerundivum habendum addidi, quia mihi videtur praepositio by referenda esse ad praecedens substantivum DWD.

Promisi ad col. 7, me adhuc quaedam dicturum esse de sententia auctoris quod ad vitam futuram. Jam dixi, auctorem nunquam diserte docere immortalitatem animi, imo saepe sic de ea loqui tamquam si eam aut rejiceret aut certe non verisimilem judicaret. In fine libri tamen, postquam mortem jam descripsit, iterum mentionem fecit judicii a Deo exercendi, et quidem de omni quod occultum est. Hoc ut fiat tamen necesse videtur statuere, esse poenas, quae manent sontes etiam sub orco. Auctor igitur mihi videtur immortalitatem non docuisse quidem, sed tamen pronus fuisse ad argumentum amplectendum, quo multis saeculis postea usus est Kantius, qui immortalitatem inter postulata rationis posuit, quia his in terris non videmus virtutem et improbitatem justis affici praemiis, quod tamen necesse videatur ad justitiam divinam vindi

candam.

6

« ՆախորդըՇարունակել »