Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tur enim statim 1. 1. 6. ' assiduo igne,' Diom. 94.—1. 2. 61. 'Jam jubet adspersas,' &c. Diom. 86.-1. 4. 37. Solis æterna est-juventa,' Diom. 76.-1. 5. 43. Non facit hoc verbis,' &c. Diom. 94.—1. 6. 47. ' cædit violenta lacertos,' Diom. 35. et sic porro. Hic igitur Commentarius' qualis fuerit, nec ego scio, nec compertum habuit Broukhusius, qui omnem illam Variantium farraginem transtulit in aliud exemplum Ald. a. 1515. omissis his et reliquis, quæ, quorsum referret, non habebat. Et mihi multa omittenda fuerunt. Nam fatendum est, libri hujus scripturam ita vetustate absumtam esse, ut multa ne legi quidem amplius possint, usum autem ejus difficiliorem reddidisse Heinsium, interpositis Codicum suorum lectionibus propriisque emendationibus. Ceterum nusquam ne tenuissimum quidem vestigium deprehendi earum Variantium, quas in Ed. min. a. 1472. reperiri, supra demonstravi. Spero tamen fore, ut eæ etiam lectiones, quarum fontes adhuc indagare non potui, aliquando confirmentur librorum scriptorum auctoritate, modo plures excutiantur, nec negligantur annotationes, quas Editionibus sæculi xv. ascripserunt Politianus, Bernardinus Pisanus, Alexander Syncliticus, alii. Nam Editiones ipsæ jam comparatæ sunt, si a Pinelliana

NOTE

'Intelligendum esse locis citatis Diomedis Grammatici Commentarium, in subscriptione memoratum, ab hoc autem secernendum esse alium librum, sic citatum: 'Dio. in Calp.' v. c. ad Catullum 1. 2. ‘Dio. in Calp. 64.' Ibid. v. 9. Dio. in Calp. 10.' hoc igitur mihi dubium non videtur. Alibi simpliciter laudatur 'Annotatio,' v. c. ad Tibullum 1. 4. 9. ubi professus sum, me, quorsum ea pertineat, nescire. Mox animadverti, auctorem Annotationum illarum esse M. Anton. Cocc. Sabellicum, cujus ille nomen præposuit, v. c. ad Catullum 1. 9. scribens ad marginem: quod o, Patrona, Virgo: Sabell. annot. 51.' Ita re vera legit Sabellicus in Annott.

insertis Gruteri Thes. Crit. Tom. I. p. 162. Sunt igitur in his Excerptis nova mixta antiquis, distinguenda est recentior manus ab antiquiore. Quod nunc vereor, ne me fefellerit ad 1. 2. 16. ‘Audendum est,' &c. qui versus abest ab Ald. a. 1515. Hanc lacunam altera manus explevit sic: ' vacat V. C.' altera addidit: et i cod. ipsso M. sic é: Audédú é: fortes adjuvat ipsa Venus.' Hoc ego in Analectis ita interpretatus sum: 'et in cod. ipso M.' Nunc non dubito, quin ita rescribere debuerim : et in cod. impresso Mureti, hoc est, in Editione Mureti, quæ versum illum sic exhibet: 'Audendum est; fortes adjuvat ipsa Venus.'

Venetæ,

et Bartoliniana discedas, nisi fallor, omnes. quam dicunt, a. 1472. a nullodum Editore adhibitam diversitatem e Parisiensi exemplo enotavit et mecum communicavit eruditissimus Bardili, prætermisso tamen Carmine ad Messalam, quod postea cum Ed. Heyn. a. 1777. comparavit alius vir doctus ad exemplum Argentoratense, ex quo is, quem primo loco nominavi, Bardilius, me rogante, diplomatica fide descripsit Specimen Carminis ad Messalam a vs. 54-78. quibus versibus continetur Epitome errorum Ulyssis, expressa ad Odysseam . 310-338. Hoc Specimen, æri incisum, cum editione nostra vulgabitur. Romanam a. 1475. Vicentinam a. 1481. Lipsiensem ex officina Thanneri a. 1500. et alias Heynius, Venetam a. 1475. Rhegiensem a. 1481. Brixiensem a. 1486. et Venetam a. 1487. cum Commentario Cyllenii accuratissime excusserunt Nic. Heinsius et Broukhusius. Ego ipse denuo comparavi lectionem Vicentina, Rhegiensis, et, quas ipse possideo, Venett. a. 1491. et a. 1493. nec me pœnitet repetiti laboris. Nam et in Vicentina multa aliter se habere cognovi, quam proditum est ab Heynio, v. c. III. 3. 1. nec in Rhegiensi defuit, quod discreparet a notatione Heinsiana, v. c. 1. 3. 51. A Rhegiensi exemplo, quo usus sum, aberat plagula extrema, cui impressum est loci et anni indicium, ut ab initio, cum mihi traderetur e Bibliotheca Lips. Senatoria a Blumnero, Viro Illustri, nescirem, quænam hæc esset Editio. Mox tamen agnovi, esse Rhegiensem, e comparatione alterius exempli, commodati mihi tum a Diezio. Hoc notatum est multis animadversionibus Alexandri Synclitici, illud Casp. Barthii, qui suas in Tibullum Notas ipse laudat ad Statii 111. Theb. 276. Alexandri Synclitici annotationem perpetuam perlegere, immo excerpere, nec potui nec volui; quando enim finiturus? sed diligentiæ aliorum, qui post me his Carminibus illustrandis operam dabunt, excutiendam reliqui. Nunc etiam in manibus habeo Venetam a. 1487. missam commode a Wilckenio, viro amicissimo, qui me et præsentem et absentem omni modo sublevavit copiis Bibliothecæ Berolinensis, qua nulla hodie instructior est a multiplici appa

ratu, ad Catullum, Tibullum, Propertium, et Ovidium pertinente. Hæc Editio, quod Heynius jam monuit, et ipse agnovi, conspirat ita cum Venett. 1491. 93. ut, ubicumque has laudaverim, paucis locis exceptis, addere cogitando possis illam. Habet igitur Venet. 1487. quod suspicabar, 1.6. 84. Spectat: et infelix quod sit acerba monet,' 111. 3. 1.' votis,' et vs. 9. distinctis literis: Tunc cum permensæ defunctus tempore lucis.' Habent vicissim Venett. 1491. 93. tardos dies,' 1. 4. 33. pro stultos dies,' quod expressum tandem est in Venet. 1500.

[ocr errors]

Editionem Tibulli sine anni et loci indicio, conjunctam cum Propertio Jac. Baryni Lips. a. 1495. apud Martinum Lantzbergensem, quæ nunc exstat in Bibliotheca Heidelbergensi, comparavit I. H. Vossius, qui, nescio quibus argumentis adductus, putaverit Tibullum impressum esse Lipsia a Conrado Kacheloven. Sane de ejusmodi exemplo agit Panzerus Tom. I. p. 499. n. 274. provocans ad Bibliothecam Neostadiensem, descriptam a Schnizero. Atqui ad eandem Bibliothecam provocat Harlesius Supplement. P. 1. p. 350. ut confirmet, in ea exstitisse Tibullum ex editione Conradi Celtis. Hic error subest manifestus. Qua de re certius aliquid allaturum esse suspicor Bardilium, virum ad tales res explicandas natum ac factum, quem rogavi, ut exemplum Neostadiense, si copia daretur, denuo excuteret ac definiret, an recte vir quidam doctus posuerit, esse illud Thannerianum, nec unquam in rerum natura extitisse Tibullum Kachelovianum.

His Editionibus ita usus sum, ut, ubi omnes conspirabant in lectione aliqua per se non mendosa, posteriore tamen tempore expulsa, sedulo indagarem, an Latina esset, eaque via sæpe inveni, antiquiorem lectionem revocandam, abjiciendam esse recentiorem. Exemplis defungar paucis e pluribus: 1. 5. 42. nulla non Editio vetus habet: 'Et pudet et narrat.' Hæc vera est lectio, quam satis confirmavi in Analectis. Adde v. c. Terentii locum And. 1. 1. 9. At postquam Scaligero in mentem venit, reponere 'Et, pudet heu, narrat:' vix unus et alter repertus est Editor, qui hinc

discedere auderet, sicut Dousa et Grasserus, reliqui in contextum intulerunt pravam illam emendationem. 1. 6. 39.

Tunc procul absitis, quisquis colit arte capillos.' Probe intellexerunt Editores veteres, hanc esse Latinam constructionem. Quid Broukhusius? Ratio, inquit, sermonis postulat, ut' colis' scribamus: sed hoc et alii viderunt. Crediderunt etiam alii. Ego pristinam scripturam restitui. 11.5.53. 'Concubitusque tuos furtim vittasque jacentes.' Hæc lectio, omnes omnium ætatum vicissitudines eluctata, tandem cedere jussa est conjecturæ Vossianæ: 'Concubitusque datos furtim.' Cui emendationi primum obstat similis locus 1. 3. 50. 'nunc leti mille repente viæ,' depravatus item falsa lectione, 'nunc leto multa reperta via;' deinde obstant cum veterum Græcorum exempla, tum recentioris Græculi, qui Anacreontis nomen ostentat, locus Carm. xxvIII. 15. Ἐχέτω δ ̓, ὅπως ἐκείνη, Τὸ λεληθότως σύνοφρυ Βλεφάρων ἴτυν κελαιvv. At, inquit, legitur ibi hodie σúvoppuv, et locus aliter interpungitur. Quid tum? Docuit me Tibullus, Poëtam illum scripsisse τὸ λεληθότως σύνοφρυ. Enimvero Græcos non imitatur Tibullus. Certe non Anacreontem nostrum. Relíquos non modo imitatus ubique est, verum etiam Latine interdum convertit, ut Homerum in Carmine ad Messalam.

Jam ubi dissentiebant Editiones veteres, prætuli primum, ut par erat, eam lectionem, quam confirmaret Tibullus ipse, v. c. 11. 3. 79. ubi Ed. min. a. 1472. cum libris nonnullis habet: Non ego me vinclis verberibusque negem,' pro 'nego.' Illud Vossius, hoc ego reposui, præeunte Tibullo, 1. 6. 37. At mihi servandam credas, non sæva recuso Verbera, detrecto non ego vincla pedum.' Porro III. 2. 27. altera editionum classis prætulit: 'Sed tristem mortis demonstret litera causam eaque lectio dominatur in omnibus posteriorum ætatum exemplis. At altera classis, originem ducens a Rom. a. 1475. id est, Venett. et Brix. a. 1486. cum Commentario Cyllenii habent casum.' Hoc ego revocavi, duce Tibullo 1. 9. 82. Fixa notet casus aurea palma meos.' Deinde in dissensu aliquo Editionum veterum instar mihi omnium fuit Consuetudo. Huc in

[ocr errors]

primis pertinet Iv. 7. 8. Non ego signatis quicquam mandare tabellis, Ne legat id nemo, quam meus, ante, velim.' Sic primum edidit Calpurnius in Vicent. a. 1487. idque expresserunt postea, præter eas, quas citavi, Edd., Venet. a. 1487. Aldd. Muret. Stat. Scalig. Dous. a. 1592. Plantin. 1560 et 1569. Gryph. 1561 et 1573. &c. confirmant duo libri apud Voss. Solus Grasserus edidit a. 1607. Ne legat ut nemo.' Hoc in nullo libro neque scripto neque edito reperitur. Excerptt. Pocchi habent, Ut legat id nemo.' Exemplis, quibus Calpurnii lectionem firmavi, adde Liv. iv. 31. Cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.' Hoc Latinum esse negat Gronovius ad locum, non negat Plinius IV. Epistt. 13. 8. Dabuntque operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit.' Ubi vide Heusingerum et, quæ scripsit Schæferus ad v. 17. 6. item in Add. p. 794. Cicero Phil. v1. 3. ́ Horam eximere nullam in tali cive liberando sine scelere non possumus.'

[ocr errors]

Sin erat, ut me omnes destituerent Editiones et libri scripti, quod sæpe factum est, necessario mihi confugiendum fuit ad Conjecturam et, quæ Conjecturæ filia est, Emendationem. Hic omnem curam adhibui, ne emendarem, nisi quod manifesto mendosum esset, intactum contra relinquerem, cui nihil obstaret, nisi locutionis insolentia; probe sciens, quantum labis intulerit Veterum scriptis hæc recentiorum Editorum ratio, qua vitiosum aliquid habetur, quia insolitum est ad nostrum sensum, eique substituitur aliquid usitatius. Quod age exemplo confirmemus Propertii, qui scripsit 1. 15. 21. Conjugis Evadne miseros elata per ignes Occidit Argivæ fama pudicitiæ.' Consentiunt in hac lectione Editiones omnes, præter Lachmannianam, quæ habet: ablata per ignes,' ex emendatione Editoris. Quid ita? Quia, inquit, Evadne elata' nunquam est, quæ se vivam in mariti rogum præcipitaverit. Atqui etiam mortui non efferebantur per ignes. Tamen ita scripsit Manilius, si mihi magis quam Bentleio credis, 1v. 69. qui locus vulgo

[ocr errors]
« ՆախորդըՇարունակել »