Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

antiquiora existimem, antiquissimum autem omnium Pinellianum, expressum, si forte, ad librum, Senecæ et Pontani commentis non inquinatum. Ad hoc enim Grammaticorum par insignior horum Carminum interpolatio referenda est. Pontanus simulabat, habere se vetustum Codicem, cui inessent quidam in aliis libris desiderati versus, cujus ille Codicis nemini copiam fecisse videtur, nec facere potuit, siquidem finxerit, quod nusquam gentium extaret; similis hac in re Lilio Gregorio Gyraldo, qui pari modo homines deludebat, De Pontano res posita est in conjectura, sed admodum probabili. Nam Perreius, qui Pontani Codicem sæpe laudat, semel tamen manifesto prodit, se librum ipsum non vidisse, scribens ad 111. 4. 65. Pontanus reposuit ab illo, ut asserebat, codice: Flere nec ante pedes pudeat dominamque vocare?". Ergo Pontanus vulgasse videtur librum, a se interpolatum, quem diceret descriptum esse ab archetypo illo, quod nemo unus viderat. At nullam plane dubitationem habet Senecæ liber interpolatus, ex quo, certo scio, fluxisse Codicem Anglicanum, numero quartum, litera D notatum a Broukhusio. Ad hujus Codicis finem primum legitur Vita Tibulli, deinde sequitur Epistola hæc: Lilius Castellanus suo Antonio Jacobo Racinatensi S. P. D. Tibullum a me superioribus diebus quotidiana instantia flagitasti, quem ego hic ad te mitto, ut plane intelligas, a Senecæ libello vel hisce manibus traductum Poëtam sane inter primos venerabilem.' Hæc P. Burmannus Secundus ex ipso illo libro transtulit in schedulam separatam, insertam Editioni Broukhusianæ in Bibliotheca Regia Berolinensi, nec plura ille, quod dolendum, descripsit, addens: Cetera pars Epistolæ in laudibus Tibulli et commendatione Ludovici cujusdam Pontani occupatur.' Quem ego Ludovicum Pontanum non magis cognitum habeo, quam Lilium Castellanum et Antonium Jacobum Racinatensem. Ad Senecam quod attinet, ejus notitia adhuc debebatur duobus librariis, quorum alter exaravit Cod. Dresdensem, alter Mediolanensem. Nunc accedit tertius, is, qui perscripsit Cod. Parisiensem n. 7989. collatum cum editione

Vossiana a. 1811. ab eruditissimo Bardilio, cujus benevolentia hæc Collatio tota translata est in Editionem nostram. Hic igitur librarius iisdem versibus Catulli et Tibulli adulterinis nomen Senecæ ascripsit, quibus idem ascripserunt priores illi. De Tibullo vide, quæ annotavimus ad 11. 3. 14. et 75. De Catullo audiendus est Paul. Marron, laudatus in Prooemio Elegiæ ad Manlium a Santenio, in cujus ille gratiam Poëtæ Veronensis Carmina ad eundem Codicem Parisiensem accuratissime contulit cum Editione Is. Vossii Lond. 1684. quam nos Collationem item in scriniis nostris servamus. Marron igitur Collationi Catullianæ præscripsit hæc: Codex 7989. Regius. Videtur hoc esse Mediolanense illud exemplar quod Vossius p. 284. dicit ceteris omnibus vetustius. In hoc enim comparet versus quem isto loco citat et ad marginem ascribitur vetusta manu: Supp! Sena.' Vere. Nec tamen ratio illa, qua concluditur, Mediolanensem et Parisiensem unum esse eundemque librum, ita comparata est, ut assensum extorqueat. Nam Senecæ nomen ascribitur etiam in Cod. Dresd. Tibulli versibus, quos laudavi supra, nescio an etiam Catulli loco El. ad Manl. v. 47. Omnibus et triviis vulgetur fabula passim,' quem designat Marron, nec tamen idem est liber cum Parisiensi, ut res ipsa loquitur, sed ex diverso fonte ductus, quod satis patet e lib. 1. 2. 24, 25. ubi hic alium versum subdititium habet quam ille. Ergo tres libri, inter se diversi, Senecam accusant tanquam interpolatorem. Et dubitamus adhuc, versus ejicere, aperte illi ascriptos? Exempli gratia 11. 3. 75. Ah pereant artes et mollia jura colendi." Quo quidem versu ego nullum vidi unquam infi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

cetiorem. Sed de hac re satis ad locum. Hic mihi potius memoranda est ingeniosa viri cujusdam docti de ætate et patria hujus Senecæ conjectura, prodita in Ephem. Liter. Academ. Jen. 99. a. 1777. amplificata ab Harlesio Supplem. ad Brevior. Notit. Literat. Rom. P. 1. p. 347. ubi scribit: 'Medio sæculo xv. floruit quidam Thomas Seneca Camers, non Latinis modo sed etiam Hetruscis literis commendatus et Poëta; cujus Latina habentur inter Carmina Illustrium Poëtarum Ital. Florent. 1721. Tom. Ix. p. 39. Is, qui Esii, Arimini, Bononiæ, et Florentia docebat, una cum Porcello seu Porcellio (de quo multus est Zenus in Dissertazioni Vossiane Tom. I. p. 15-21.) studium literarum Græcarum, quas ignorabat, stulte sprevit. Quod igitur uterque homini Latino Græcis non opus esse literis temere prædicabat, immo potius odio iraque in Basinium Parmensem, Græcarum literarum amantissimum, inflammatus, hunc omne tempus, in literis Græcis consumtum, omnino perdidisse clamitabat: Basinium gravem nactus est adversarium, qui quidem in binis Epistolis, altera prosa oratione exarata, altera poëtica, in qua ostendit, Poëtas Latinos sine literis Græcis nihil posse, contra utrumque stylum acuit, in utraque autem Epistola Thomam Senecam Camertem nomine tantum Senecæ appellavit. Hic igitur Seneca forsan fuit, qui interpolaret Tibullum, Virgilium, aliosque Poëtas, et cujus nomen appingeretur versibus interpolatis.' Hactenus ille, mea sententia, satis ingeniose. Tamen Senecam, de quo agitur, paulo maturius floruisse crediderim, siquidem interpolationes ejus jam notantur in Cod. Paris. qui scriptus est a. 1423. Et re vera ille jam a. 1420. in magna celebritate vixit Anconæ, referente, ut nunc ipsum video, Angelo Bataglini, qui vitam viri accuratissime perscripsit, apud Basinium Opp. Tom. 11. p. 91. Ex quo rursus consequitur, eos libros, qui pro versibus Senecæ lacunas habent, ut libri quidam Mureti 1. 2. 25, 26. ed. Voss. antiquiores esse Parisiensi, certe ex antiquiore codice ductos, ut Vindob. et Bern. Sed hi, vereor, ne admodum sint pauci. Certe ego inter eos, quibus temporis nota ascripta est, nullum

vidi, qui ætate superaret Parisiensem et excederet annum 1423. ut hic adeo sit unus ex antiquioribus. Codex Archiepiscopi Eboracensis (E) omnium, ait Broukhusius, quos vidi, vetustissimus est. Atqui P. Burmannus Secundus, qui librum illum vel ipse manibus versavit, vel certe Collatione Heinsiana usus est, ad oram Editionis Broukh. testatur, scriptum eum esse a. 1425. sicut in fine legebatur.' Idem ad Anglicanum A. notavit: Liber magnam partem mutilus, in cujus fine hæc leguntur: Ego Nicolaus de Brandis hunc Tibullum scripsi mense Augusti 1460.'-Codex C. circa initia, ut videbatur, artis Typographicæ scriptus. -Codex D. eodem fere tempore scriptus. Colbertino inest longior et diffusior Vita Tibulli, quam quæ vulgo in libris scriptis reperitur. Ea vero est Hieronymi Alexandrini, et legitur in Ed. Venet. a. 1475. Hinc, ait Broukhusius, qui notationem illam ascripsit Ald. a. 1515. hinc æstimari potest vetustas Colbertini libri. Sic inter omnes illos codices, quos recenset Heynius, quorum plurimis temporis nota adjecta est, vix unum reperias, qui excedat sæculum XV. complures scripti sunt post inventionem artis Chalcographicæ: unus Vaticanus n. 1609. simpliciter vocatur 'Tibulli codex antiquus in membrana.' De Lipsiensi, qui a me nunc primum collatus est, infra agam separatim. Hi igitur libri circa Chalcographiæ initia scripti propemodum omnes ex uno illi quidem profecti sunt fonte, sed cum alii librarii alios rivulos consectarentur, a Seneca, Pontano, Philelpho, Aurispa, ceterisque interpolatoribus turbatos, tot facta sunt codicum divortia, quot enumerare longum est, percensere infinitum.

Antiquioribus sine dubio libris usus est Perreius in Excerptis, Aldinæ a. 1515. ascriptis. Cujus libri vicissitudines tam accurate persecutus est Saxius in Onomast. Lit. P. IV. p. 606. nihil ut addi iis possit, nisi, quod exteri fortasse ignorant, delatum eum esse post obitum Santenii in Germaniam, et nunc servari in Bibliotheca Regia Berolinensi. Ubi cum ego nuper hunc librum paulo curiosius tractabam, statim animadverti, nondum exhaustas esse a Broukhusio

omnes libri rarissimi dotes, facileque impetravi a Viris Amplissimis, qui rei literariæ curam gerunt in Borussia, ut eum domi per otium denuo excutere mihi liceret, et comparare cum quibuscumque vellem ejusdem Bibliothecæ libris rarioribus; pro qua singulari erga me benevolentia maximas illis ago et agam gratias, 'dum spiritus hos reget artus.' Perreius igitur Tibullo subscripsit hæc: 'Recognovi ego Antonius Perreius collatis emendatissimis et vetustissimis Romæ et Florentia Codicibus anno 1528.' Sic vetus scriptura, tantum non evanida, renovata est, nescio a quo, fortasse ab Heinsio, omissis, quæ inferiore loco scripta magna oculorum intentione a me restituta sunt: Codicibus tribus Romanis Venet. ... et Florentini. ex Diomed. gram.com. et Plauti.... et ex cod.....' Quæ per se levia, ad pleniorem tamen horum Excerptorum intelligentiam mirifice faciunt. Romanos quidem codices et Florentinos in Excerptis ipsis nominatim citari non memini. Sed hos ille complexus est literis V. C. quibus, interprete Broukhusio, designatur universe Varietas Lectionis ex antiquis codicibus annotata ab Ant. Perreio. At Venetum ille semel diserte laudat ad 111. 4. 80. Felix, ac alium desine velle virum:' ut est in Ald. 1515. Ascripsit Perreius: ac breve; nisi ergo legas, ut in cod. Ven.' Sed laudat etiam, quem in subscriptione, nisi fallor, non designavit, Veronensem ad 1. 8. 22. sicut Pisani librum ad Catullum XXVII. 7. Puccii Codicem, V. C. Ubaldini et Cremonensis Episcopi ad Propertium 11. 7. 13. Qui quales fuerint libri, hodie ignoramus. In eorum uno reperisse videtur Perreius lectionem rariorem, a solo Charisio memoratam, I. 5. 3. 'turben' pro turbo,' cui ille voci claris literis apposuit 'turben.' Illud autem inprimis animadverti velim, usum esse Perreium quodam Diomedis Grammatici Commentario, quem in subscriptione, maximam partem a me restituta, simpliciter laudat, in Excerptis ipsis tot eum locis commemoravit, ut facile appareat, librum plenum fuisse animadversionum ad hæc Tibulli Carmina spectantium. Exempla non longe quærenda sunt. Cita

[ocr errors]
[ocr errors]
« ՆախորդըՇարունակել »