Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRAEFATIO

EDITIONIS PRIORIS.

Horatium recensui secundum rationes eas quas nuper 1) sequendas esse demonstravi.

editoris enim qui ob oculos haberet fata carminum erat primum ex codicibus recuperare duo illa apographa aevo Carolinorum descripta primaria, tum ex illis ipsum librum archetypum sexti saeculi Mavortianum, deinde adhibito hoc exemplari et commentis Porphyrioneis quae quidem genuina viderentur restituere editionem Porphyrionis, denique perquirere, num forte singulis locis ad hunc Horatianorum verborum testem accederent alia veterum lectorum vel grammaticorum testimonia.

his recensendi officiis cum plerumque innitendo amplissimis lectionum et testimoniorum copiis ab Holdero Kelleroque collectis me defungi potuisse videam, quamquam in restituendo codice Mavortiano praecipue per saturas epistulasque nonnulla relinquenda erant dubia, emendandi muneri me non suffecisse nec sufficere posse certo scio. attuli quidem quae superiores critici vel editores bene correxerant Bentleio in hoc certamine neminem deripuisse palmam scimus philologi ·

1) Philologi suppl. X 2 p. 261-322. hic illic me in singulis sententiam mutasse, velut de serm. 1, 1, 38, nemo talium rerum gnarus mirabitur. extiterunt interim qui universam argumentationem meam destruere ac refutare coniterentur: Kellero (mus. Rhen. 61, 78-90) suorum phantasmatum tenacissimo me persuasurum nunquam in spem veni, Krollius autem (Deutsche Lit.-Ztg. 1906, 1053) gravissima argumenta mea neglexit, leviora quasi cancros retro contra me serpere coegit, proprii aut probi nihil attulit.

« ՆախորդըՇարունակել »