Page images
PDF
EPUB

XI.

IN MORUM.

GALLI ex concubitu gravidam te, l'ontia, Mori, Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotanris
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani
Dunavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem
Nunc periere mihi et fœtus et ipse parens.

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI

BELLIPOTENS Virgo, septem Regina Trionum,
Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,
Utque senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu.

Ast tibi submittit frontem reverenticr umbra:
Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

SYLVARUM LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

(Anno Etatis 17.)

PARERE fati discite legibus,

Manusque Parcæ jam date supplices,
Qua pendulum telluris orbem
Läpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.

Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore,
Emathia jacuisset Oetâ.

Nec traude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.

Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,

Non anarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta,

Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidna perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Case puer genetricis alvo.
Tuque O aluinno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha Juget,
Et mediis Helicos in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.

At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit, artibus
Succoque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra precor tus
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosa, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium

aci,

Subrideatque Ætnæa Proserping,

Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS

(Anno Etatis 17.)

JAM plus extremâ veniens Jacobus ab arcu Teucrigenas populos, latéque patentia regna

Albionum tenuit, jamque inviolabile for dus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis;
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,

Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris
Talibus infestat populos Summanus et urhes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flamma.
Jamque fluentiso is albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia oroles,
Amphitryoniaden qu. non dubitavit atroc m.
Æquore tranato, furian poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Troja.

At simul hanc opibusque et festa pace beatan Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina ver

Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo. Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucer Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panifcosque Deos portat, scapulisque virorum Evehitur, præeunt submisso poplite reges, Et mendicantum series longissima fratrum; Cereaque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitámque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis. (Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,

« ՆախորդըՇարունակել »