Page images
PDF
EPUB

Judicium subtile videndis artibus illud

Ad libros et ad hæc Musarum dona vocares,
Bootûm in crasso jurares aere natum.

At neque dedecorant tua de se judicia, atque
Munera, quæ multa dantis cum laude tulerunt,
Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtæ :
Nec magis expressi vultus per ahenea signa,
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem
Repentes per humum, quam res componere gestas;
Terrarumque situs, et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem,
Claustraque custodem pacis cohibentia Janum,
Et formidatam Parthis te principe Romam;

245

250

255

Si, quantum cuperem, possem quoque : sed neque parvum
Carmen majestas recipit tua, nec meus audet
Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urguet
Præcipue cum se numeris commendat et arte:
Discit enim citius meminitque libentius illud

260

Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium quod me gravat: ac neque ficto
In pejus vultu proponi cereus usquam,

265

Nec prave factis decorari versibus opto:
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem tus et odores,
Et piper, et quidquid chartis amicitur ineptis.

EPISTOLA II.

AD JULIUM FLORUM.

FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni,
Siquis forte velit puerum tibi vendere natum

270

Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat; Hic et
Candidus, et talos a vertice pulcher ad imos,
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Litterulis Græcis imbutus, idoneus arti
Cuilibet, argilla quidvis imitaberis uda:
Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa levant, ubi plenius æquo
Laudat venales, qui vult extrudere, merces.
Res urguet me nulla; meo sum pauper in ære :
Nemo hoc mangonum faceret tibi: non temere a me
Quivis ferret idem; semel hic cessavit, et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenæ.
Des nummos, excepta nihil te si fuga lædit.
Ille ferat pretium, pœnæ securus, opinor.

5

10

15

Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex: Insequeris tamen hunc, et lite moraris iniqua. ¶ Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi Talibus officiis prope mancum; ne mea sævus Jurgares ad te quod epistola nulla veniret.

20

Quid tum profeci, mecum facientia jura

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod

Exspectata tibi non mittam carmina mendax.

25

Luculli miles collecta viatica multis

Ærumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

Perdiderat post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
Iratus pariter jejunis dentibus acer,

Præsidium regale loco dejecit, ut aiunt,

30

Summe munito, et multarum divite rerum.

Clarus ob id factum, donis ornatur honestis ;
Accipit et bis dena super sestertia nummûm.
Forte sub hoc tempus castellum evertere prætor
Nescio quod cupiens, hortari cœpit eundem
Verbis quæ timido quoque possent addere mentem.
I bone quo virtus tua te vocat; i pede fausto,
Grandia laturus meritorum præmia: quid stas?

35

Post hæc ille catus, quantumvis rusticus, Ibit,
Ibit eo quo vis, qui zonam perdidit, inquit.
Romæ nutriri mihi contigit atque doceri,
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles :
Adjecere bonæ paulo plus artis Athenæ;
Scilicet ut possem curvo dignoscere rectum,
Atque inter sylvas Academi quærere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato;
Civilisque rudem belli tulit æstus in arma,
Cæsaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis, inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax

40

45

50

Ut versus facerem: sed, quod non desit, habentem
Quæ poterunt unquam satis expurgare cicutæ,
Ni melius dormire putem quam scribere versus ?
Singula de nobis anni prædantur euntes;
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum;

55

Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque:
Carmine tu gaudes; hic delectatur Iambis;
Ille Bioneis sermonibus, et sale nigro.

60

Tres mihi convivæ prope dissentire videntur,

Poscentes vario multum diversa palato.

Quid dem? quid non dem? renuis tu, quod jubet alter;

Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.

65

Præter cætera, me Romæne poëmata censes
Scribere posse, inter tot curas, totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino; visendus uterque ;
Intervalla vides humane commoda. Verum
Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemtor;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum ;
Tristia robustis luctantur funera plaustris;

[ocr errors]

70

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc, et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes
Rite cliens Bacchi, somno gaudentis et umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere, et contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit, insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque, et risu populum quatit: hic ego rerum
Fluctibus in mediis, et tempestatibus urbis,

Verba lyræ motura sonum connectere digner?

75

80

85

Frater erat Romæ consulti rhetor, ut alter

Alterius sermone meros audiret honores;

Gracchus ut hic illi foret, huic ut Mucius ille.

Qui minus argutos vexat furor iste poëtas ?

90

Carmina compono, hic elegos; mirabile visu
Cælatumque novem Musis opus. Aspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
Spectemus vacuam Romanis vatibus ædem.

Mox etiam, si forte vacas, sequere, et procul audi
Quid ferat, et quare sibi nectat uterque coronam.
Cædimur, et totidem plagis consumimus hostem,
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcæus puncto illius: ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
Cum scribo, et supplex populi suffragia capto:
Idem, finitis studiis, et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina: verum
Gaudent scribentes, et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere, beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma,

95

100

105

Cum tabulis animum censoris sumet honesti ;

110

Audebit quæcunque parum splendoris habebunt,
Et sine pondere erunt, et honore indigna ferentur,
Verba movere loco, quamvis invita recedant,
Et versentur adhuc intra penetralia Vestæ.
Obscurata diu populo bonus eruet, atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,

Quæ priscis memorata Catonibus atque Cethegis,
Nunc situs informis premit et deserta vetustas:
Adsciscet nova, quæ genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni,
Fundet opes, Latiumque beabit divite lingua.
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet:
Ludentis speciem dabit; et torquebitur, ut qui
Nunc satyrum, nunc agrestem cyclopa movetur.
¶ Prætulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me, vel denique fallant,
Quam sapere, et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragœdos,
In vacuo lætus sessor plausorque theatro;

Cætera qui vitæ servaret munia recto

More; bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis,
Et signo læso non insanire lagenæ,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus,
Expulit helleboro morbum, bilemque meraco,
Et redit ad sese; Pol, me occidistis amici,
Non servâstis, ait, cui sic extorta voluptas,
Et demtus per vim mentis gratissimus error.
¶ Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum ;

Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed veræ numerosque modosque ediscere vitæ.
Quocirca mecum loquor hæc, tacitusque recordor;
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphæ,

115

120

125

130

135

140

145

« ՆախորդըՇարունակել »