VI. AD CAROLUM DEODATUM. BURI COMMORANTEM, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum. Mirto tibi sanam non pleno ventre salutem, Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camænam, Nec sinit optatas posse sequi tenebras ? Carmine scire velis quàm te redamemque colamque, Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim, Festaque colifugam quæ coluere Deum, 10 Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris, Haustaque per tepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos, Atque hederam lauro præposuisse suæ. Mista Thyoneo turba novena choro. Non illic epulæ, non sata vitis erat. Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan, Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica fecundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine composito, tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas, Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum Implet odoratos festa chorea tholos, Quale repentinus permeat ossa calor, Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura Deorum est, Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque, Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Sæpius et veteri commaduisse mero. Heroasque pios, semideosque duces, Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè, Samii pro more magistri Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo, Sobriaque é puro pocula fonte bibat. Et rigidi mores, et sine labe manus. Surgis ad infensos augur iture Deos. Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Orpheon edomitis sola per antra feris; Dulichium vexit per freta longa virum, Et vada foemineis insidiosa sonis, Dicitur umbrarum detinuisse greges. Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. Esse putas tanti noscere siquid agam) Paciferum canimus cælesti semine regem, Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas, Et subitò elisos ad sua fana Deos, Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. VII. ANNO ÆTATIS 19. 10 NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi maxime numen Amor. Conveniunt tenero mollia bella duci. Hæc sunt inilitiæ digna trophæa tuæ. Non valet in fortes iste pharetra viros. Promptior), et duplici jam ferus igne calet. Attulerat primam lux tibi, Maie, diem: Nec matutinum sustinuere jubar. Prodidit astantem mota pharetra Deum: Et quicquid puero dignum et Amore fuit. 20 Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo Miscet amatori pocula plena Jovi; Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit, Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras, Et faciam vero per tua damna fidem. 30 Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum Edomui Phoebum, cessit et ille mihi; Certiùs et graviùs tela nocere mea. Qui post terga solet vincere Parthus eques : Inscius uxori qui necis author erat. Herculeæque manus, Herculeusque comes. Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Et tua non levitur corda petenda mihi. Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci, Et mihi de puero non metus ullas erat. 50. Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites, Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, Fallor? an et radios hinc quoque Phoebus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus. et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos. 60 Unam fortè aliis supereminuisse notabam, Principium nostri lux erat illa mali. Sic regina Deúm conspicienda fuit. |