Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite, sylvæ. 160
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmqueduces, priscumque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu Multum oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora, longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phonix, divina avis, unica terris Cæruleum fulgens diversicoloribus alis, Aurorum vitreis surgentem respicit undis ; Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus ; 190 Quis putet? hicquoque Amor, pictæquein nube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ?200 Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum: Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, Dexter ades, placidúsque fave quicunque. vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti i 210 Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores ; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenæos : Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.
![[blocks in formation]](https://books.google.am/books/content?id=XhM1AAAAMAAJ&hl=hy&output=html_text&pg=PA337&img=1&zoom=3&q=rest&cds=1&sig=ACfU3U1LtKlGKUqle3n1VDPpKLP_oG6vTw&edge=0&edge=stretch&ci=98,1493,121,61)
OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.
De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postu.
labat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponeret, Ode.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet geminâ, Munditiéque nitens non operosâ, Quam manus attulit Juvenilis olim, Sedula tamen baud nimii poetæ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit Insons populi, barbitóque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos Vicinis, et humum vix tetigit pede:
ANTISTROPHE. Quis te, parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo ? Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Cærulei patris, Fontes ubi lirapidi Aonidum, thyasusque sacer, Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo, Celeberque futurus in ævum ?
Modò quis deus, aut editus deo, Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenům; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetrâ, Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.
Quin tu, libelle, nuncii licet malâ Fide, vel oscitantiâ Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili Callo teréris institoris insulsi, Lætare felix, en iterum tibi Spes nova fulget, posse profundam Fugere Lethen, vehique superam In Jovis aulam, remige pennâ :
Nam te Rousius sui Optat peculi, numeróque justo Sibi pollicitum queritur abesse, Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virům monumenta curæ : Téque adytis etiam sacris Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Æternorum operum custos fidelis, Quæstorque gaze nobilioris, Quàm cui præfuit lön, Clarus Erechtheides, Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphican lön Actæâ genitus Creusâ.
Ergo, tu visere lucos Musarum ibis amoenos; Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Delo posthabitâ, Bifidòque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legéris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina, et verum decus.
EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidià requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes, Et tutela dabit solers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset;
« ՆախորդըՇարունակել » |