Page images
PDF
EPUB

Ne natura potest just secernere iniquum,

Dividit ut bona diversis, fugienda petendis :

Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet ideinque

115

Qu: teneros caules alieni fregerit horti,

Et ai nocturnus sacra Divum legerit. Adsit
Regla, peccatis quæ pœnas irroget æquas,
Nec seutica dignum horribili sectere flagello.
Ne rula cædas meritum majora subire

Verbera, non vereor, quum dicas esse pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex;
Cur optas quod habes? —Non nosti, quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit; suior tamen est sapiens.—Qui?—
Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenius vafer, omni
Abjecto instrumento artis clausaque taberna,
Tonsor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex.-Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
Præter Crispinum, sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici;
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

SATIRA IV.

IN OBTRECTATORES SUOS.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetæ,
Atque ali: quorum Comœdia prisca virorum est,

120

125

30

134

4C

Si quis erat dignus describi, quod maius, aut t,
Quod inachus foret, aut sicarius, aut alioqui
Fainosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisq te, facetus,
Emunctæ naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus, in hora sæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles :
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem,
Scribend recte nam ut multum, nil moror.
Crispinus minimo me provocat :—Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.—
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquemis
At tu conclusas hircinis follibus auras.

Jsque laborantes, dum ferrum emolliat ignis,
Ut mavis, imitare..

Beatus Fannius, ultro

Ecce!

5

10

15

20

Delatis capsis et imagine! quum mea nemo

Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem,

Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media elige turba;
Aut ab avaritia aut misera ambitione laborat.
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius ære;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
Vespertina tepet regio; quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.-—

25

30

Fenum habet in cornu; lenge fuge: dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico ·

Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes

Gestiet a furno redeuntes scère lacu que

36

Et pueros et anus.-Agedum, pauca accipe contra,
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poètis,
Excerpam numero: neque enim corcludere versum
Dixeris esse satis, neque, si qui scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtar.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem
Idcirco quidam, Comedia necne poëma
Esset, quæsivere; quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo

Differt sermoni, sermo merus.

[ocr errors]

-At pater ardens
Sævit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,

Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus.—Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem

Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc.
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si

40

45

39

55

Tempora certa modosque, et, quod prius ordine ver! an est,
Posterius facias, præponens ultima primis,

Non, ut si solvas "Postquam discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disjecti membra poëtæ.

Hactenus hæc alias, justum sit necne poëma ;
Nunc illud tantum quæram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis
Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque
Ut sis tu similis Cæli Birrique latronum,

Non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas mo?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellus,
Queis man as insudet vulgi Hermogen sque Tigelli,

69

60

65

[ocr errors]

Nec recito cuiquurn, nisi amicis, idque coactus.
Non ubivis, coramve quibuslibet.—In medio qur
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes
Suave locus voci resonat conclusus.-Inanes
Hoe juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tony
pore num faciant alieno.-Lædere gaudes,
Inquit, et hoc studio pravus facis.--Unde petitum
Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto
Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos,

E quibus imus amet quavis adspergere cunctos,

Præter eum, qui præbet aquam: post, hunc quoque potui,
Condita quum verax aperit præcordia Liber.

Hic tibi comis et urbanas liberque videtur
Infesto nigris ego, si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli

Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos :—
Me Capitolinus convictore usus amicoque
▲ puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis lætor quod vivit in urbe ;
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit.Hic nigræ succus loliginis, hæc est
Arugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius ut si quid promittere de me
Possui aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis insuevit pater optimus hoc me
It fugerem, exemplis vitiorum quæque notando.
Quum me hotaretur, parce fiugaliter, atque

74

80

89

90

36

95

100

106

Viverem utt contentus eo, quod mi ipse parasset
Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam iem
Perdere quis velit A turpi meretricis amore
Quum deterreret: Scetani dissimilis sis,
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit ætas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sie me
Formabat puerum dictis, et sive jubebat

Ut facerem quid, Habes auctorem, quo facias hoc ;
Unum ex judicibus selectis objiciebat :

Sive vetabat, An hoc inhonestum et inutile factum
Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum
Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quæcunque feruut, mediocribus, et queix

110

116

120

128

Ignoscas, vitiis teneor. Fortassis et istinc

Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,

129

Consilium proprium; neque enim, quum lectulus aut me Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est ;

Bc faciens vivam melius; sic dulcis amicis

O curram; hoc quidam non belle; numquid ego illi
Irprudens olim faciam simile? Hæc ego mecumn
Compressis agito labris; ubi quid datur oti,

Budo chartis. IIoc est mediocribus illis

136

Ex vitiis unum, cui si concedere nolis,

Multa poëtarum veniet manus, auxilio quæ

Sit mihi; nam multo plures sumus, ac veluti te
Judæi cogemus in hanc concedere turbam.

140

« ՆախորդըՇարունակել »