Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

CARMEN I.

AD MECENATEM.

MECENAS, atavis edite regibus,
O et præsidium et duice decus meum
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad Deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honorik us;
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus

Nunquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum, pavidus nauta, secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat ri ra sui; mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbut
Stratus. nunc ad aqua lene capit sacra

A

20

0

Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, teneræ conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederæ præmia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus
Nvmpharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inscris,
Sublimi feriam silera vertice.

24

25

CARMEN II.

AD AUGUSTUM CÆSAREM

Jam satis terris nivis atque diræ
Grandinis misit Pater, et, rubente
Dextera sacras jaculatus arces,
Terruit urbem :

Terruit gentes, grave ne rediret

Sæculum Pyrrhæ nova menstra questæ,
One quum Proteus pecus cgit altos

Visere montes,

Piscium et summa genus hæsit uin D,

Nota que sedes fuerat palumbis,
૧૫

Et superjecto pavidæ natarunt
Æquore dame.

Vidimus flavum Tiberim, retortis

Litore Etrusco violenter undis,

5

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Filius Mae, patiens vocal!
Cæsaris ultor:

Serus in cœlum redeas, diuque

46

Lætus intersis populo Quirini,
Neve te, nostris vitiis iniquum
Ocior aura

Tollat

Hic magnos potius triumphos,
Hic ames dic: Pater atque Princeps.
Nev nas Medos equitare inultos..
Te duce, Cæsar.

CARMEN III

AD VIRGILIUM.

Sic te Diva, potens Cypri,

Sic fratres Helena, lucida sidera, Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis præter lapyga,

50

Navis, quæ tibi creditum

5

Debes Virgilium finibus Atticis,

Reddas incolumem precor,

Et serves animæ dimidium meæ.

Illi robur et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti, Quo non arbiter Hadriæ

Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem Mortis timuit gradum,

Qui rectis oculis monstra natantia.

10

15

« ՆախորդըՇարունակել »