Page images
PDF
EPUB

VI.

AD CAROLUM DEODATUM. RURI COMMORANTEM,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu distento fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire

queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per tepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus, Euce,
Mista Thyonéo turba novena choro.

Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Tëia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.

Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

10

20

30

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,

Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero.

At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

40

50

бо

Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis insidiosa sonis,

Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit,

70

80

Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,

Et subitò elisos ad sua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cieutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

90

VII.

ANNO ETATIS 19.

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes iste pharetra viros.

10

Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior), et duplici jam ferus igne calet.

Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,
Addideratque truces, nec sine felle minas.
Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

20

30

Edomui Phœbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non levitur corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

50

Et mihi de puero non metus ullas erat. Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites, Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam, Principium nostri lux erat illa mali. Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri, Sic regina Deum conspicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

бо

40

« ՆախորդըՇարունակել »