Page images
PDF
EPUB

70

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura, meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanet; sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus, et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

90

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100 Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu, Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

110

[graphic][subsumed][merged small][merged small]

UR simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria, coeli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.

IN EANDEM.
SICCINE tentasti cælo donâsse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis :
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

III.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea sacra Britanne,

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni

Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV.

IN EANDEM.

QUEM modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat Tænarioque sinu,
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

v.

IN INVENTORUM BOMBARDÆ.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem :
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI.

AD LEONORAM ROMA CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi si gloria major ?

Nam tua presentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua secretò guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.
VOL. II.

X

« ՆախորդըՇարունակել »