Page images
PDF
EPUB

200

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus

æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terráque tremente:
Fama siles ? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Jacobo ?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolùm; capti pænas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores ;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

210

220

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

10

(Anno Ætatis 17.)
ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine:
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

20

30

40

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,

60 Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

50

Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci ? mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.

IO

Heu quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Edipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsus sedibus Hæmi

20

40

Dissultabit apex, imoque allisa barathro

30 Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca

per

declivia terras Devexo temone Deus; sed semper

amicâ Luce potens, eadam currit per signa rotarum. Surgit odoratis pariter formosus ab Indis Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo Mane vocans, et serus agens in pascua cæli, Temporis et gemino dispertit regna colore. Fulget obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50 Nec variant elementa fidem, solitoque fragore Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes. Nec per

inane furit leviori murmure Corus, Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat. Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora conchâ Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem Ægeona ferunt dorso Balearica cete. Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti 60 Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et

puer ille suum tenet, et puer ille decorem, Phæbe, tuusque et Cypri tuus; nec ditior olim

« ՆախորդըՇարունակել »