Page images
PDF
EPUB

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM,

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia

sequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum

viveret, juvenis egregius.
HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ sedetque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Coepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?

IO

20

At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silent um.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores ; Illi tibi vota secundo

30 Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon, At mihi quid tandem fiet modo ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca feta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ? Sive opus in magnos fuit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, at malus auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 50 Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus; Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

40

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70
“Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;"
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus), Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit, improbabilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum; Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

80 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti!

90

100

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri ;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitat, serò sua tecta revisens,
Quem ei sors letho objecit, seu milvus adunco,
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit);
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah certè extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, “vale, nostri memor ibis ad astra.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

110

120

Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba, 130
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat. Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi; Heus bono numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésquecrocos, foliúmque hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentům, Gramina, postquam ipsi nil profecêre magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jum lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen raptâ compage, nec ultra

150

« ՆախորդըՇարունակել »