Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite, sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis 170 Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora, longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix, divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis, Aurorum vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus; 190 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit; at, circùm flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ?200 Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum: Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta, Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cœlicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores ; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenæos : Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.
OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.
De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponeret, Ode.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede :
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo, Celeberque futurus in ævum?
Modò quis deus, aut editus deo, Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetrâ,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.
Sunt data virum monumenta curæ: Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis, Quæstorque gazæ nobilioris, Quàm cui præfuit Iön,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Iön Actæâ genitus Creusâ.
Musarum ibis amœnos;
Diamque Phœbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidòque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem.
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latina
Antiqua gentis lumina, et verum decus.
Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo
Perfunctam invidià requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,
Et tutela dabit solers Roüsi,
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè
Turba legentum prava facesset;
« ՆախորդըՇարունակել » |