L. Annaei Senecae ... opera omnia. Ed. stereotypa, Հատոր 4

Գրքի շապիկի երեսը
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Այլ խմբագրություններ - View all

Common terms and phrases

Սիրված հատվածներ

Էջ 111 - Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas.
Էջ 110 - Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani 52 officii tradere : omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit.
Էջ 88 - Emas non quod opus est, sed quod necesse est ; quod non opus est asse carum est...
Էջ 187 - exercitum argento fecit," id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit ; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco :
Էջ 199 - Dico deinde, Cato ambulat: non corpus quidem est quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore: quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii «dictum.
Էջ 5 - Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris externique iterum thalami. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.
Էջ 183 - ... explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ? Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum ? Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis...
Էջ 26 - Et adhuc plebeias fistulas loquor: quid cum ad balnea libertinorum pervenero? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum impensae causa! Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum pervenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus.
Էջ 186 - Mirari quidem non debes , corrupta excipi non tantum a corona sordidiore , sed ab hac quoque turba cultiore; togis enim inter se isti, non iudiciis , distant.
Էջ 186 - Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim tabulas loquuntur. Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium redeunt.

Բիբլիոգրաֆիական տվյալներ