Page images
PDF
EPUB

Ergo non satis est, risu diducere rictum

10

Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbís lassas ónerantibus aures:
Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso;
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae;
Interdum urbani, parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri

15

20

Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum, et doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit. O seri studiorum! quine putetis
Difficile, et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, (ut Chio nota si commixta Falerni est)
Quum versus facias. Te ipsum percontor, an et quum 25
Dura tibi peragenda reí sit câusa Petilli,
Scilicet oblitus patriaeque, patrisque; Latine
Quum Pedius causas exsudet, Publicola, atque
Corvinus; patriis intermiscere petita

7) Al. deducere. g) Al. haec quoque. 11) Al. tristi mode. 12) Opus est sermone tuente munus nunc rhetoris etc. 15) Al. urbane. Jocus interdum plus valet, quam acrimonia cum severis ac seriis verbis conjuncta. 15) Al. ac melius -secat, s. dirimit, decidit. 18) Al. unquam. M. Hermogenes Tigellius, Sardus, libertinus, cantor celebris. 19) L. Licinius Calvus, orator et poeta, qui et satiras scripsit et carmina amatoria. Catullus nobilis ille poeta, cujus carmina adhuc extant. Al. Calvum, doctus. 20) Al. Ac magnum fecit, verbis quod. 21) Al. putatis. O seri studiorum, i. e. qui sero studiis vacare coepistis. 22) Pitholeon Rhodius, poeta, in epigrammatibus suis verba graeca inmiscuit latinis. 23) Concinnus s. apte composiius. 24) C.1. et Chio, pro ut s. quemadmodum. Al. sine parenthesi. 25). Al. et an cum. Al. Dum versus facias, te ipsum percontor. 26) Petillius, dum Capitolii curam gereret, coronae sublatae causam dixit, absolutusque est a judicibus in gratiam Augusti, cujus amicus erat. 27) Al. Sc. oblitus patriae patrisque latine. Sed sensus est: Tu oblitus patriae, et patris tui, qui Latine loquebatur. Al. patrumque. 28) Hor. sine dubio loquitur de duobus celebribus jurisconsultis. Al, exsudat.

K

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atqui, ego quum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit tali me voce Quirinus,

Post mediam noctem visus, quum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.

$30

35

40

Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput; haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa;
Nec redeant iterum, atque iterum spectanda.theatris.
Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta
Eludente senem, comis garrire libellos,
Unus vivorum, Fundani: Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso: forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.

45

At dixi, fluere hunc lutulentum; saepe ferentem 50

30) Apud Canusinum, oppidum Apuliae, partim graece partim latine loquebantur. 31) Al. Atqui ego, Atque ego. 32) Bentl. vetuit tali me. Cuning. tali vetuit me voce. 33) Cuning. Post mediam visus noctem. 434) Cuning. insanior. 35) Graecorum sc. scriptorum. 36) Dum malis carminibus historiam Memnonis ab Achille jugulati narrat. 37) Bentl. et Wiel. Diffingit; al. Defigit, Depingil. 38) C. 1. Quae nec, in aede quacunque, non in templo Apollinis et Musarum. Sp. Maetius Tarpa judex et censor fabularum in ludis scenicis agendarum. 39) G. 1. spectata. 40) Chremes, scnex dives et avarus. 41) Al, comes. 42) Tu, Fundani, unus vivorum, potes argutam comoediam scribere comiter et facete. C. Asinius Pollio, equestri ordine, sed ignobilibus majoribus ortus, a Vellejo, Cicerone, Virgilio, Dione, Tacito, Suetonio, Appiano, Valerio M. etc. celebris redditus. 43) Pede ter percusso, i. e. trimetro jambico. Acer Varius ducit forte de rebus divinis carmen heroicum, ut nemo melius. 44) Al. Varius dictu molle, ductu molle, Varius dicit. 45) Al annuerint, annueCamenac, i. e. Musae, gaudentes rure, agris et pascuis. 46) Publ. Terentius Varro, Atacinus, Narbonensis, de quo Stephanus et Pithoeus nonnulla fraginenta corporibus Classicorum Authorum inseruerunt. 47) C. 1. possim; al. possum. 49) Inventor, sc. Lucilius. 49) Bentl. et Wiel. multa cum laude. 50) Hunc sc. Lucilium.

rant.

Plura quidem tollenda relinquendis: age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci ?
Non ridet versus Enni gravitate minores P

Go

65

Quum de se loquitur, non ut majore reprensis? 55
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius; ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus? Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium: capsis quem fama est esse, librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis, et urbanus; fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor;
Quamque poëtarum seniorum turba: sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in aevum,
Detereret sibi multa; recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur; et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores;
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

70

75

Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere; ut

audax,

Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit..

51) Al. age, quaero. 52) Al. reprendis. 53) Comis, beni. gnus, ironice. Al. Nil- Acti, Atti, i. e. nihil in carmimibus Atti, qui apud Latinos primus tragoediam scripsit. 54) Versus minus graves, quam oportet. Q. Ennius, Rudius e Calabria, poeta epicus et tragicus aetatis suae celeberrimus. Al. Num ridet.. 56) Al. Quis vetat. 57) C. 1.. negavit. Rerum sc. quas tractavit. 58) Al. magis comptos, magis altos, magis aptos. 59) C. 1. qui-pro quid. Hexa. metris versibus ut aliquid claudat et finiat. Al. an si quis. 62) Cassius, Etrnccns, sc.Parmensis. Caesaris interfector, multas tragoedias scripserat. 64). Ambustum pro Combustum. 66) Auctor, fors Ennius, quem arte rudem etiam Ovidius: dicit. 68) C. 1. dilapsus, al. dilatus, h. e. reservatus. 70) Al. in versus. 72) Deleas et emendes verso stilo, ut legi mereantur tua scripta: 77) Arbuscula mima et merctrix a vulgo explosa, quam in ludis a Pompejo M. a. 699 datis valde placuisse, scribit Cic. ad Att. 4, 15. Al. Con. temtis.

Men' moveat cimex Pantilius aut cruciet, quod
Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli ?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque
Fuscus; et haec utinam Viscorum laudet uterque:
Ambitione relegata, te dicere possum,

80

85

Pollio; te, Messala, tuo cum fratre; simulque
Vos, Bibule et Servi; simul his te, candide Furni:
Complures alios, doctos ego quos, et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacunque, ́
Arridere velim; doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer; atque meo citus haec subscribe libello.

90

78) C. 1. cruciat. Pantilius, Horatii obtrectator, scurra vilissimus, hinc cimex dictus. Al. Pantillius? aut cruciat; al. crucier. 79) Demetrius modulator fuit, et docuit pu ellas ingenuas per modos. 80) C. 1. Falgius. Fannius Quadratus, scriptor sui admiratione inflatus, Horatii obtrectator. Al. Tigilli, 81) G. 1. Varus. Plotins, poeta epicus, amicus Virgilii et Horatii. L. Varius, poeta epicus et tragicus. 82) Bentl. optimus atque Fuscus. T. Valgius Rufus, poeta epicus. Octavius, amicus Hor. doctus. 83) Al. probet hoc. 84) Al. possim. 85) M. Valerius Cor. vinus Messala, eloquentissimus et philosophiae studio clarissimus. 86) C. 1. Vos, Bibuli et Servi, simul iste candide Furni. Bibulus Hor. amicus. Servius Claudius grammaticae doctus. Furnius, historicus doctissimus. 87) C. 1. Cum plures alios. Al. Compluresque. 88) Bentl. sunt. 92) Discipularum sc. mimarum. Al. discipulorum. 92) Al. citus hoc.

Q. HORATII FLACCI

SER

LIBER

MONUM

SECUNDUS.

SATIRA I

Fingit se cum Trebatio Jurisconsulto deliberare, utram scribendis satiris abstineat.

HORATIUS.

Sunt, quibus in Satira videor nimis acer; et ultra Legem tendere opus: sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat; similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, praescribe.

TREBATIUS.
Quiescas.

HORATIUS.

Ne faciam, inquis, 5

Omnino versus ?

[blocks in formation]

Optimum erat: verum nequeo dormire.

TREBATIUS.

LIBER 11. SATIRA I.

Al. In quendam, qui actionem de famosis libellis Horatio intentabat. 1) C.1. videar. 2) Bentl. intendere. Sed Lambin. tendere derivat a nervis aut fidibus nimium tentis. 5) Al perscribe. Quiescam? Statue tanquam ex lege, quid debeam facere. uncti, post exercitium in campo Martio.

7) Ter

Ter unct

« ՆախորդըՇարունակել »