Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA

I.

AD CAJUM CILNIUM MAECENATEM.

Omissa re ludicra, totum se tradit Philosophiae perdiscendae, quae frenare cupiditates, et omnia virtuti posthabere docet.

5

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis, et donatum jam rude, quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Vejanius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro;
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum; ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat..
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens, curo, et rogo, et omnis in

hoc sum:

10

EPISTOLA I. 2) Satis a populo cognitum. Donatum, quem aetas a scribendi munere liberavit. Rudis virga est, qua gladiatores donati a gladiatura cessabant. 3) Al. antiquo iterum me reddere ludo? 4) C. 4. Vesanius, gladiator eximius, armis Herculi dedicatis, et in ejus templo posti affixis. Al. Non eadem aetastest; non aetas eadem, non mens. 5) C. 6. fixus. Al. ad postes latet additus 6) Ne a pari suo victus, et jam jam enecandus, a populo in theatro sedente supplex salutem petat. Al. exornet. 7) Purgatam s. docilem et attentam. 9) G. 1. extermam.. 11) Al. Quod verum.

[ocr errors]

15

20

Condo, et compono, quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis;
Virtutis verae custos rigidusque satelles:
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor;
Et mihi res, non me rebus, subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum;
› Sic mihi tarda fluunt, ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque;
Aeque neglectum pueris, senibusque nocebit.
Restat, ut his ego mne ipse regam solerque elementis:
Non possis oculos quantum contendere Lynceus;
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi:
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis;
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quoddam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia, miseroque cupidine pectus?
Sunt verba, et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis; et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.

25

30

55

12) C. 6. possum. Al. Cudo et compono •possum. 13) Que duce, quo philosopho auctore, et qua familia philosophica me tutum praestem. C. 5, 6. At, Ast ne. 14) C. 6. in verba jurarem, Ál, adductus. 16) Nunc agilis, i. e. practicus aliquando fio, ut Peripateticus. Al. versor. 17) Aliquando fio Stoicus, summum bonum in virtute ponens. Al, custos verae, 18) A Cyreneo Aristippo, qui omne bonum in voluptate posuit, Cyrenaica_manavit disciplina. Al. Aristippi.` 19) Ĝ.4. submittere. Al. Nunc mihires. 30) Al. Lenta. 21) C.1. Lenta. 24) C. 1. naviter. C. 5. concilium. Al. morentur. 26) C. 5. Etque. 27) C. 5. caret voce: ipse. C. 6. solerque tebentis, Gl. elementis. 28) Veteres: oculos, oculis, 29) Č. 1. contempnas lyppus. Al. inungui, 30) C. 4. desperas. Al. Et quia, Non quia, Neu quia desperas, Milonis, sed hoc ex glossa. 31) C. 1. chyragra, C. 4. chiragra. 32) C. 1. Est - quondam; Č. 5. 6. quodam; al. quondam.33) C. 4. miseraque. Cuning, fervit - miseraque. 34) C. 5. Sunt verbaque et voces. Al. laborem. 35) Al. morbi magnam depellere. 66) Sunt sacrificia vel medicamenta purgantia, i, e. philosophica praecepta,

40

45

50

Invidu iracundus, iners, vinosus, amator;
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit:
Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est, vitium fugere; et sapientia prima,
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam;
Quanto devites animi, capitisque labore.
Impiger extremos curris mercator ad Indos;
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
Ne cures ea, quae stulte miraris, et optas,
Discere, et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos, et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum,
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos. Haec Janus summus ab imo
Prodocet; haec recinunt juvenes dictata, senesque, 55
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, est lingua, fidesque;
Si quadringentis sex septem millia desint:
Plebs eris. At pueri ludentes, Rex eris, ajunt,
Si recte facies. Hic murus aeneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est

[ocr errors][ocr errors]

60

38) C. 6. viciosus am. 39) C. 5, qui non. 40) C. 5. accommo dat, C. 6. praebeat aurem, Al. accommnodet. 41) Al. Est virtus. 43) G. 1. laborem pro repulsam. 44) C. 1. captas. que. C.5. capitisque dolore, Al, animo- capitisque pericio. 45) C. 5. per ignem. 47) C. 6. currit. Al. Nec cures, Non cures. 48) Al. et audere. 49) Quis homo fortis in vilioribus certaminibus pugnabit,et contemnat coronari in ludis olympicis? 50) C. 5. contemnet. 52) C.5. Vil. est arg. Al. Vil. est auro arg. 53) Al prima est, primum sine est. 54) Omnes foeneratores, qui habitabant in foro Romano, ubi templum est Jani, haec publice docent.Al.hoc Janus 56) O4. Laevo suspensit oculos P) tabulasque lacerto. Gl. Habentes loculos suspensos ad foenus reponendum. 57) C. 5. tabulasque. C. 1. et lingua. Est animus etc. dicunt alii avari. Al. est lingua fidesque. 58) G. 1, 6. desunt. In eodem Cod. et 5, 6. versus 58% Si quadr. praecedit v. 57: Est animus etc. In C. 4. vers. 68 deest. Al. Sed. Gl. Si sex aut septein millia desunt ad censum egnestrem. 59) Al. Et vel Ut pueri. 60) Murus aheneus s. magna fiducia. 62) C. 4, 5. puerorum sine: est. Al. Rosia

Naenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis, et decantata Camillis ?
Isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,
Si possis, recte; si non, quocunque modo rem
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi:
An qui, Fortunae te responsare superbae
Liberum, et erectum, praesens hortatur, et aptat?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem,
Nec sequar, et fugiam, quae diligit ipse, vel odit:
Olim quod vulpes aegroto cauta Teoni

65

70

75

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum,
Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar? aut
quem?

Pars hominum gestit conducere publica: sunt, qui
Crustis, et pomis viduas. venentur avaras;
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant:
Multis occulto crescit res foenore. Verum,
Esto, aliis alios rebus, studiisque teneri
Iidem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe finus Bajis praelucet amoenis,
Si dixit dives; lacus, et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum

80

85

63) C. 1. Nenia. Al. recte regnum. 64) C. 5. Ne curiis maribus. 65) Al. qui ut rem. 66) C. 5. seu non. 67) Ut inter equites Romanos sedeas in theatro. Al. Puppi, qui poeta tragicus motus spectantium ita excitavit, ut eos flere compelleret. 68) Responsare, i. e. obsistere. Al. respondère. 69) C. 4. ereptum. C. 1. optat. C. 6. et rectum. 70) C. 5 rogaret sine cur. Al. At si Romanus populus me. 71) Al. fruor. 72) Al. ac fug., aut fug. 76) Al. est, Gl. non tantum bellua es, ut ille leo, periculosa, sed multorum capitum, quam quis sequi, né ši velit quidem, possit. C. 5. capitum es. Al sequar, aut quae. 77) Conducere publica populi vectigalia 78) Crustis et pomis, i. e. donis nullius pretii. G. 4. Frustris venantur. Al. Frustis aut pomis. 79) Quos in vivaria mittant, quos tandem devorent velut pisces aut feras in vivariis detentos. C. 5. › mittunt. Al. Excipiuntque. 80) Occulto i. e. illicito. Al. fenore. 81) C. 6. Esto alios aliis. 82) Al. possint. 83) Al. praecedet. 85) C. 1. eri pro heri eo festinantis ad aedificandum. Markland. ventosa libido, ex ingenio. 86) C. 1. te anum pro Teanum, Sidicinum (hodie Teano), Campaniae oppidum, haud procul Calibus, distinguendum a Teano Apuliae oppido, Âl, Fecerat,

--

Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est?
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
Si non est, jurat, bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores; conducto navigio aeque
Nauseat, ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurro; rides : si forte subucula pexae
Trita suhest tunicae, vel si toga dissidet impar;
Rides: quid? mea quum pugnat sententia secum;
Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit;
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto;

[ocr errors]

95

Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ? 100
Insanire putas solennia me, neque rides;
Nec medici credis, nec curatoris egere
A praetore dati; rerum tutela mearum

Quum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici?

Ad summam, sapiens uno minor est Jove; dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi quum pituita molesta est.

105

87) Tolletis, transportabitis. Al. Lectus genialis in aula est? i. e. uxorem habet? 90) C. 6. vultum. Al ten. nodo vultus. 91) Al. rides. Cuning. viden' ut_mutat. 93) C. 5. Naus. ut locuples, ducit quem. 94) Al. curtatus. Gl. Si occurri capillos curtatos habens a tonsore, qui inaequali ter tondet, ides. Revocavit vero Bentl. curatus, i. e. tonsus, sectus. Non enim ridiculum erat, curto capillo ince. dere, quod era severiorum hominum, sed sola inaequalitas, cum tonsoris imperitia vel incuria crinis hinc quam inde promissior esset, risu excipiebatur. 95) Al. Occurri. 96) C. 6. dissipet. 97) C. 5. Rides. Sed quid m. c. pugnet sent. mecum. 98) Repetit, eligit. 99) C. 6. et toto d. o vi. tae? C. 5. ordine tanto? 101 Solemnia, i. e. solemniter, more omnium hominum. 104) Al. stomacharis 105) Bentl. suspicientis, i. e. colentis, admirantis. Zach. Pearce legit hunc versum ut v. 97, per interrogationem. Conf. Seebode Bibl. cr. 1820. II. 4, 561). 108) Hor. Stoicos irridet, qui di-“ cunt sapientem esse sanum, etiamsi aegrotet.

« ՆախորդըՇարունակել »