Page images
PDF
EPUB

AD

ODE XIV.

POSTUMU M.

Vita brevis, et mori necesse est.

Metrum praecedentis Carm.

Heu, heu! fugaces, Postume, Posture,
Labuntur anni; nec pietas moram
Rugis, et instanti senectae

Afferet, indomitaeque morti.

Non, si trecenis, quotquot eunt dies,
Amice, places illacrimabilem.
Plutona tauris; qui ter amplum
Geryonen, Titfonque tristi
Compescit unda, scilicet omnibus,
Quicunque terrae munere vescimur
Enaviganda; sive reges,

Sive inopes erimus coloni.

Frustra cruento Marte carebimus,
Fractisque rauci fluctibus Hadriae;
Frustra per autumnos nocentem
Corporibus metuemus Austrum.
Visendus ater flumine languido
Gocytus errans, et Danai genus
Infame, damnatusque longi
Sisyphus Acolides laboris.

?

10

15

20

ODE XIV. Al. Posthumum. C, 1. De brevitate vitae. 1) C. 1. Eheu. 3) C. 1. Gl. Quantumvis homo religiosus sit, ideo nec tardius senescit secundum Epicureos, qui affirmant, nihil prodesse religionem contractae senectae, sed omnia casu et fortuna fieri. 5) C. 4. Quod si trecenis. Gl. addit: vel singulis diebus. Al tricenis - tauris, i. e. tribus hecatom bis. Al. quotquot erunt dies. C. Gu. tricentis. 6) Al. inlacrimabilem. 7) Plutona, inferorum arbitrum 8) Al. Geryonem. Huic tria capita s. corpora, ad insignem ejus corporis molem designandam, tributa esse, notum est. C Gl. Tityon tristi coercet unda Cocyti. C. Gu. Gerionem. 13 C. 1. Gl. Frustra vitamus bellum et navigationes, et pestiferum timemus autumnum, cum omnibus necesse sit mori 14) C 4 raucis fluctibus adire. Gl. Adriae, vel maris. Fractis, pro collisis, ad scopulos. 16) C. 1. Gl. Austro enim flante mori generantur auiumno. 17) C. Gu. aut flumine (sic) 18) C. 4. Ocitus, GI. Cocytus, fluvius infernalis flexuose currens Danai genus infame a facti criine. Danai enim filiae jussu patris occiderunt maritos. 20) Sisyphus, Aeoli filius, ad acternum laborem a Jove apud inferos damnatus.

Linquenda tellus, et domus, et placens
Uxor; neque harum, quas colis, arborum
Te, praeter invisas cupressos,

Úlla brevem dominum sequetur.
Absumet heres Caecuba, dignior
Servata centum clavibus; et mero
Tinget pavimentum, superbis
Pontificum potiore cenis.

25

ODE XV.

IN SUI SAECULI LUXUM. Luxum circa aedificia ingentem reprehendit; et veterum frugalitatem commemorat.

Metrum praeced. Carm,

Jam pauca aratro jugera regiae
Moles relinquent: undique latius
Extenta visentur Lucrino

Stagna lacu; platanusque caelebs
Evincet ulmos. Tum violaria, et
Myrtus, et omnis copia narium,
Spargent olivetis odorem;

Fertilibus domino priori:

Tum spissa ramis laurea fervidos

[ocr errors]

83) C. 4. Cupressos. 24) C. 1. Vita pro ulla, Gl. addit: in hac parvi temporis, ut ipse, et breve lilium. 25) C.1 et 4. Cecuba. Epotabit cados vini Caecubi, tam diligenter a te servatos. C. Gu. Assumet. 27) C. 1 et 4. superbo, al. superbum, superbus,C. Gu. Signet. 23) C. 1. Gl. Vino madefaciet me.. igre, quod solebant antiqui in coenis Pontificum offerre. Al. cena, scaena, cọenis.

ODE XV. C. 1. Haec de praesenti luxuria temporis dicit. 2) Al. relinquunt. Regiae moles sunt potentum aedificia. 3) Lacus Lucrinus ad Bajas in Campania situs, in quem Augustus, Portum Julium conficiens mare immisit. 4) Al. coelebs, celebs. C. 1. Gl. sterilis. Al non maritata vitibus, ut ulmus ergo inutilis. 5) Al. Tunc violaria, i. e. loca violis consita. C. Gu. violaria, sine et. 78) C. i. Gl. Ideo olivetum domino priori dixit fertile, quia praesenti solam infertilitatem posuerat placere.

Excludet ictus. Non ita Romuli
Praescriptum, et intensi Catonis

Auspiciis, veterumque norma.

Privatus illis census erat brevis,
Commune magnum: nulla decempedis
Metata privatis' opacam

Porticus excipiebat Arcton:
Nec fortuitum spernere cespitem
Leges sinebant; oppida publico
Sumptu jubentes, et Deorum
Templa novo decorare saxo.

10

20

ODE XVI.

AD POMPEJUM GROSPHUM. Omnes expetunt animi tranquillitatem, quae neque divitiis neque honoribus potest adquiri, sed cupiditates

tantum coercendo.

Metrum quod Lib. I. Carm. 2.

Otium Divos rogat in patenti

Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit Lunam, neque certa fulgent
Sidera nautis:

10) C. 4. Excludet, aestus, sc. solis. Gl: Laurus tam densae ibi conserebantur circa domos, ut aditum currendi omnibus negent. 11) Cato dux et auctor rationis vivendi. 12) C. 1. forma; Gl. norma et regula. Exemplum patrum nostrorum non fuit tale, ut propria essent maxima, publica minima. Familiarem nempe rem angustam habebant, pu blicam vero magnam. 14) C. 1. Gl. census est substantia, proprietas. 15) C. 1. Gl. mensuratа privatis domibus, al. hominibus. C. Gu, Metatam. 16) C. 4. Archon, Gl. Ursam, astrum borcale. Bentl. apricam. 17) C. 1. Gl. illum, qui forte in cespite resideret. 19) Al. Sumtu. Gl. Oppida, intellige publica eorum aedificia, muros etc, 20) C. i. Gl, novo i. e. magno saxo.

ODE XVI. C. 1. Ypotetice Grospho. 2) Al. Pressus. C. 1. Gl. Nauta in vasto mari et ubique diffuso sine littoris alicujus aspectu deprehensus. Aegaeum vocatur ab ingenti saxo eminenti in illo mari ad similitudinem caprae, quando serenitas est; ast in tempestate fluoribus opelitur. 3) Al. lumen, neque clara, Gl. Ut eripiunt subito nubes coelum diemque, dum oritur tempestas.

Otium bello furiosa Thrace,

Otium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis, neque purpura ve-
nale, nec auro.

Non enim gazae, neque consularis
Summovet lictor miseros tumultus
Mentis, et Curas laqueata circum
Tecta volantes.

Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum;
Nec leves somnos timor, aut cupido
Sordidus aufert.

Quid brevi fortes jaculamur aevo
Multa? quid terras alio calentes
Sole mutamus? Patriae quis exsul
Se quoque fugit?

Scandit aeratas vitiosa naves

Cura; nec turmas equitum relinquit,

Ocior cervis, et agente nimbos

Ocior Euro.

Lactus in praesens animus, quod ultra est

Oderit curare, et amara lento
Temperet risu. Nihil est ab omni
Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem;

10

15

20

25

5) Thracia licet sit bellicosissima, otium tamen aliquando peroptant. 6) C. 1. Gl. frustra rogant, cum ipsi sihi dare possint, antequam in bellum ruant. Medi enim gestant pharetras ornatas. 8) Al. Venale, neque auro. 10} C. 1. Gl. lictor virgifer. Pro dignitate Hor. posuit et honorem, qui otia i. e. pacem et quietem denegat. Ostendit semper graviores esse curas in domibus potentum, ubi sunt lacunaria plura, quam alibi. 15) C. i. Gl. Cupido hic non pro amore, sed pro cupiditate sumitur, quae sordidum reddit hominem. Qui nihil concupiscit, nihil timet, ille securus dormit. 17) Al. sontes, C. 1. Gl. fortes ad laborem appetimus muita. 18) C. 1. Gl. Hor. invehitur contra eos, qui patrio solo non contenti transeunt de regno ad reguum, ut ditiores fiant, simulque dicit, quia, quocunque pergant, cupiditas animi super cos comitetur. 19) C. 4. patriae? C. 1. mutamus ? Patriae. Al. mutamus patria. Gl. Quis a se quoque et a vitiis avaritiae secure potuit fugere, qui patriain derelinquit? 21) C. 4. aerates. 24) C. 1. Gl. vento flante ab Oriente nimbos relinquit, 85) C. 1. ultra, sine: est sc. quod futurum est. 26) Al. lacto pro lento.

87) Al. Temperat

30

Longa Tithonum minuit senectus:
Et mihi forsan, tibi quod negarit,
Porriget Hora.

Te greges centum, Siculaeque circum
Mugiunt vaccae: tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa, te bis Afro
Murice tinctae

Vestiunt lanae: mihi parva rura, et
Spiritum Grajae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit, et malignum
Spernere vulgus.

ODE XVII.

AD C. CILNIUM MAECENATÈM.

35

40

Quo mortuo, negat, se velle vivere, eique superstitem esse. Metrum quale Lib. I. Carm. 9.

Cur me querelis exanimas tuis?

Nec Dis amicum est, nec mihi, te prius
Obife, Maecenas, mearum

Grande decus, columenque rerum.

Ah! te meae si partem animae rapit
Maturior vís, quid moror altera,
Nec carus aeque, nec superstes
Integer Ille dies utramque
Ducet ruinam. Non ego perfidum

5

go) Tithonus, Laomedontis, Trojanorum regis filius, ob formam ab aurora amatus, ejusque curru in coelum raptus; nihilo tamen minus longa senectute minutus est. 31) Al. Fors et, forsit, i. e. forsan. C. 1. Fors et tibi; Gl. mihi pauperi, tibi diviti; at forsan tibi, ut est, liceat sperare. C. 4. tibi quos negarit. 36) C. 1. Gl. purpura bis tinctac clarae. 37) Č. Gu. rura sine et. 38) C. 1. Gl. quia ad Graecorum imitationem haec carmina scripsit. 39) Ĉ. 1. Gl. fatum non violabile, et cupidum s. invidùm spernere vulgus.

ODE XVII. C. 1. Symboleutice. Al. Ad Maecenatem Aegrotum. a) C. Gu, amicum, nec sine est. 6) C. 1. Gl. celerior violentia mortis. Al. quid moror alteram. 7) C. 1. Gl. superstes alicui ero. C. Gu. neque sup. 9) C. 1. et 4. ru inam, nec. A nam. Gl. Tanquam non perfidii de ea re interposuerit jus jurandum, ne ei superviveret.

« ՆախորդըՇարունակել »