Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small]

I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM. Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II. IN EANDEM. Siccine tentasti celo donasse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates ?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos: Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

III. IN EANDEM. PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus. Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax. Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne:

Supplicium spreta religione dabis.

Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter. O quam funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad æt hereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EANDEM.
QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,

Et styge damnarat, Tænarioque sinu ;
Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDÆ.
IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.
ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia cæli

Per tua secreto guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quod si cuncta quidem Deus est, per cuncta que fusus, In te una loquitur, cætera mutus habet.

VII. AD EANDEM. ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto felicius ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret ! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ :
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII. AD EANDEM CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Acheloiados;
Littoreamque tua defunctam Naida ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amoena Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

IX. IN SALMASII HUNDREDAM.
Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.

X. IN SALMASIUM. GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo Qui frigida hyeme incolitis algentes freta ! Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus, amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus, apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, nomenque et decus, Salmasii : Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis gratissimos.

XI. GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigeramque neget?

XII. APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO. RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino : Hinc incredil ili fructus dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinus aret iners.

Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, Heu quanto satius fuit illa Coloni,

Parva licet, grato dona tulisse animo !
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem :

Nunc periere mihi et foetus, et ipse parens.

XIII. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.
BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit, frontem reverentior umbra :

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

[graphic]
[graphic][merged small]

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

ANNO ÆTATIS 17.
PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu, moræ
Tentantur incassum, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Æmathiâ jacuisset Oetâ :
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hasta :
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine ;
Nec tela te fulmenque avitum,

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis ;

« ՆախորդըՇարունակել »