Page images
PDF
EPUB

Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui Rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus

Ebulliebat fervida, Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore ;

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine :
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit ;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat ;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fodum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus.
Frætervolavi fulgidi solus globum,

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,

Velocitatem sæpe miratus novam ;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM. Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis, Oedipodioniam volvit sub pectore noctem ! Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? Et se fassa senem, male certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas, Annorumque æterna fames, squalorque situsque, Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus Esuriet Coelum, rapietque in viscera patrem ? Heu potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas ; Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cceli? Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati; Præcipiti curru, subitaque ferere ruina Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi Dissultabit apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens, fundatis fortius astris, Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos socia vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.

Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effatas loca per declivia terras
Devexo temone Deus ; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli ;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et

puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus ; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum ;
Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

INTELLEXIT.
Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Coelique fastos atque ephemeridas Deûm;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci :
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :

Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silente nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus ;
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.
Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet :
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phobades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus solennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;

Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen ;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion •
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculea intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non cithara ; simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos;
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam.
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti,
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti ;
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camonas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi :
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures;
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis ;
Me poscunt majora : tuo, pater optime, sumptu
Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,

« ՆախորդըՇարունակել »