Page images
PDF
EPUB

Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus ;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et coelo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit :
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Peruanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cælo ?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo ;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus ;
In me triste nihil, fædissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego ; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorasse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

PSALM CXIV.
Ισραήλ ότε παιδές, όταγλαά φύλ’ Τακώβου
Αιγύπτιον λίπε δήμoν, απεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δή τότε μούνον έην όσιον γένος υλες Ιούδα
'Εν δε θεός λαοίσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Είδε, και εντροπάδην φύγαδ' ερρώησε θάλασσα
Κύματι ειλυμένη ροθίω, όδ' άρ' έστυφελίχθη
Ιρος Ιορδάνης ποτί άργυροειδέα πηγήν.

'Εκ δ' έρεα σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέοντο,
"Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω έν άλωή.

Βαιότεραι δ' άμα πάσαι ανασκίρτησαν ερίπναι,
Oια παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες.
Τίπτε σύγ', αινά θάλασσα, πόλωρ φύγαδ' ερρώησας
Κύματι ειλυμένη ροθίω; τί δ' άρ' έστυφελίχθης
Ιρός Ιορδάνη ποτί άργυροειδέα πηγήν;
Τίπτ', όρεα, σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω εν αλωή;
Βαιότεραι τι δ' αρ υμμες ανασκιρτήσατ' ερίπναι,
Oια παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες;
Σείεο, γαία, τρέουσα θεόν μεγάλ' εκτυπέοντα,
Γαία, θεόν τρείουσ' ύπατον σέβας Ισσακίδαο,
'Ός τε και εκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας,

Κρήνην τ' αέναον πέτρες από δακρυοέσσης.
Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter

reos forte captum inscius damnaverat, TNV émi Davátw Tropevó-
Mevos, hæc subito misit.

Ω άνα, ει ολέσης με τον έννομον, ουδέ τιν' ανδρών
Δεινόν όλως δράσαντα, σοφώτατον ίσθι κάρηνον
Ρηϊδίως αφέλoιο, το δ' ύστερον αύθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' άρ' έπειτα τεόν προς θυμόν οδυρή,
Τοιόν δ' εκ πόλιος περιώνυμον αλκαρ ολέσσας.

In Effigiei ejus Sculptorem.
'Αμαθεί γεγράφθαι χειρί τήνδε μεν εικόνα
Φαίης τάχ' άν, πρός είδος αυτοφυές βλέπων:
Τον δ' εκτυπωτών ουκ επιγνόντες, φίλοι,
Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Dežope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum ;
Adesdum, et häc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camena nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama,
Virosque, doctæque indolem juventutis.

Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id perpercit impia, quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper

Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimium sinistro laxus irruens loro :
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS. Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum

studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim. Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi,

Risplende il MansoIs authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multa

que ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phobi ;
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecanatis Hetrusci.
Tu quoque, și nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis :
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit ; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divum prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :

Nec manes pietas tua chara fefellit amici ;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo ; cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ;
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Clius et magni nomine Phobi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelida vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis senisse per umbras,
Qua Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longa sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phæbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandaque gesta canebant ;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosa, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini ; Tu quoque in ora frequens venies, plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas : At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadæ, coelo fugitivus Apollo ; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus, frondosaque tecta, Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigra, Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici, Exilii duros lenibat voce labores. Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Saxa stetere loco ; nutat Trachinia rupes,

Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phoebæos decorasse viros qui tam bene norit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem !
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges !
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna :
Forsitan et nostro ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolum semolus in æthera divum,
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et tota mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia

amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis, animi causa profectus peregre, de obitu Damonis nuncium accepit. Demum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus DEODATUS, ex urbe Hetruriæ, Luca paterno genere oriundus, cætera Angļus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus ;

« ՆախորդըՇարունակել »