Page images
PDF
EPUB

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

X20

PSALM CXIV

Ισραήλ ότε παίδες, ότ' αγλαά φύλΙακώβου
Αιγύπτιον λίπε δήμoν, απεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δή τότε μούνον έην όσιον γένος υλες Ιούδα:
Εν δε θεός λαοίσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Είδε, και εντροπάδην φύγαδ' ερρώησε θάλασσα,
Κύματι ειλυμένη δοθίω, ο δ' άρ' έστυφελίχθη
Ιρός Ιορδάνης ποτί άργυροειδέα πηγήν:
'Εκ δ' όρεα σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω έν άλωή:
Βαιότεραι δ' άμα πάσαι ανασκίρτησαν ερίπναι,
Oτα παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες.
Τίπτε σύγ', αινά θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ερρώνησας
Κύματι ειλυμένη δοθίω; τί δ' άρ' έστυφελίχθης
Ιρος Ιορδάνη ποτί άργυροειδέα πηγήν;
Τίπτ, όρεα, σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω έν άλωή;
Βαιότεραι τί δ' άρ' ύμμες ανασκιρτήσατερίπναι,
Οία παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες και
Σείεο, γαία, τρέουσα θεον μεγάλο εκτυπέοντα,
Γαία, θεον τρείουσύπατον σέβας Ισσακίδαο,
Ος τε και εκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας,

Κρήνην ταέναον πέτρες από δακρυοέσσης.
Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum et

insontem inter reos forte captum inscius damnaverat,
την επί θανάτω πορευόμενος, hac subito misit.
Ω άνα, ει ολέσης με τον έννομον, ουδέ τιν' ανδρών
Δεινόν όλως δράσαντα, σοφώτατον, ίσθι, κάρηνον
Ρηϊδίως αφέλoιο, το δ' ύστερον αύθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' άρ' έπειτα τεόν προς θυμόν οδυρη,
Toιόνδ' εκ πόλιος περιώνυμον άλκαρ ολέσσας.

In effigiei ejus sculptorem.
'Αμαθεί γεγράφθαι χειρί τήνδε μέν εικόνα
Φαίης τάχ' άν, πρός είδος αυτοφυές βλέπων.
Τον δ' εκτυπωτών ούκ επιγνόντες, φίλοι,
Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου. .

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES

IO

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum
Quam cum decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna, nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phæbe! morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis

20

30

Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans;
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

40

MANSUS

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum

literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus
in primis est. At quem Torquati Tassi Dialogus extat de
Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam
inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui
titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi e cortesi
Risplende il Manso ..

Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prose

cutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne

ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phæbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci. Tu

quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ, Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores,
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit:
Nec Manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.

Ιο 20

30

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum

genus,

et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs et magni nomine Phçebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phoebo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex! ergo quacunque per

orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens,

50 Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas. At non sponte domum tamen idem et regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo, Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;

40

Tantum, ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

60
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad cithara strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet 70 Nascentem et miti lustrârit lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phoebæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, 80 Arturumque etiam sub terris bella moventem, Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ Magnanimos heroas, et (O modò spiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges ! Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ, Annorumque satur, cineri sua jura relinquam Ille mihi lecto madidis astaret ocellis; Astanti sat erit si dicam “Sim tibi cura”; Ille meos artus, liventi morte solutos, Curaret parvâ componi molliter urna:

90 Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri Fronde comas; at ego securâ pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum, Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divûm, Quò labor et mens pura vehunt atque ignea virtus, Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo (Quantum fata sinunt), et totâ mente serenům Ridens purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudami mihi lætus Olympo.

IOC

« ՆախորդըՇարունակել »