Page images
PDF
EPUB

10

Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum
Dum canit Assyrios divům prolixus amores ;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas,
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;

15
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco, (sant
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et varia sub sorte peractam 20
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Retulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,

25 Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30 Credimus obscuras noctes sensisse per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani Glaucos perfundit gurgite crines : Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo Flaventes spicas, et lutea mala canistris, Halentemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40 Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosa Graiæ de more puellæ, Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaerge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50 Claraque perpetui succrescet fama Marini;

45

Tu quoque in ora frequens venies, plausumque viro-
Et parili carpes iter immortale volatu. (rum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas : 55
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, coelo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, 60
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad cithara strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo 65
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem, et miti lustrarat lumine Phobus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore sevectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;

75
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeuiumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges, 80
Arturumque etiam sub terris bella moventem!
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ

nanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi cure;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvet componi molliter urna :

90
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia tayrti aut Parnasside lauri
Fronde cemas, at ego secura pace quiescam.

[ocr errors][ocr errors]

Tum quoque,

si qua fides, si præmia certa bonorun, ipse ego cælicolûm seinotus in æthera divům, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtu Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo, Quantum fata sinunt: et tota mente serenům Ridens, purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.
Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti,

a pueritia amici erant, it qui plurimum. Thyrsis animi causa
profectus peregre de obitu Danionis nunciuni accepit. Domum
postea reversus, et rem ita esse: comper o, se, samque solitike
dinem hoc car ine deplorat. Damonis autem sub perroua hic.
intelligitur Carolus Dendatis ex urbe Hetruriae Luca saterou
genere ortundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clariss).

niisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenik egregius.
HIJERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,

5
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus;
Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes, 10
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo, 15
Tunı verò amissum tum denique sentit amicum,
Coepit et inimensum sic exonerare dolorem.

Ite domum ini pasti, domino jam nou vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo,
Postquam te inimiti rapuerunt funere, Damon !
Siccine nos linquis, tua sic sine nonsine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?

[ocr errors][ocr errors]

At non ille, animas virgâ qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter
pastores: Illi tibi vota secundo

30 Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35 Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? 40 Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit

45 Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? (auster

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 50 Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeå somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, 55 Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges altă fatiscit!

Ianuba neglecto marcescit et uva racemo,

65 Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illz Moerent, inque suum convetunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jai non vacat, ayni.
Tıtyrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad orvos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70
• Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephiri, bic placidas interstrepit arbutus undas ;'
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite donium impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notâral, 75
Et callebat avium linguas, et ridera Mopsus)
Thyrsi quid hoc ? dixit, quæ te coquit improba bilis ?
Aut te perdit amor, aut te malè fasciriat astrum,
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80

Ite donum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futuruni est ?
Quid tibi vis ? aiunt, non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lusnsque leves, et semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amarit.

Ite domuin inipasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chlorus vicina fluenti ;

00 Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !

93
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege, si densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur ouagri;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Aymina phocarum numerat, vilisque volucrum

ICG
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serà sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, sua milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volati. 105
Noa durum genus, et diris exercita fatis

[ocr errors]
« ՆախորդըՇարունակել »