Page images
PDF
EPUB

Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caseibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina succos, 150 Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque

hyacinthi.

156

Quasque habet ista palus herbas, artesque medentům,
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuerc sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. 160
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arvigarumque duces, priscúmque

Belinum,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu

166

Multùm oblita mihi; aut patriis mutata Camoenis 170
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni
Non spersâse uni licet omnia, mi satis ample
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

175

180

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris, Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,

185

189

Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus:
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube

pharetræ,

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobili vulgi
Hinc ferit, ad circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tella per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus.
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

195

201

205

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Ethera purus habet, pluvium pede repulit arcum ; Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta, Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Coelicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon : Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ, Æternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

210

215

Ad JOANNEM ROUSIUM Oxoniensis Academia

Bibliothecarium.

(Jan. 23, 1646.)

De libro Poematur amisso, quem ille sibi denuo mitti post
bat, ut cum aliis nostris in bibliotheca publica reponeret. Jae.

Strophe 1.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit

Insons populi, barbitóque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede :

Antistrophe.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecraa e amico

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

15

[blocks in formation]

Modò quis deus, aut editus deo,

Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,

20

25

80

וי

Et relegatas sine sede Musas

Jam penè totis finibus Angligenům ;

Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

34

[gaséo,

[blocks in formation]

Opulenta dei per templa parentis

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,

Ion Actæâ genitus Creusâ.

Antistrophe.

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amoenus,

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidóque Parnassi jugo:

[merged small][ocr errors][merged small]

45

Ibis.onestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,

Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

[ocr errors][merged small]

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes

[blocks in formation]

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

85

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monstrophicum debuerat. Metra parti sunt Karà σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phalencia que sunt Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit

THE END.

« ՆախորդըՇարունակել »