Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Decdat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cœli ?
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curu, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imóque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternáque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris,
Consuluit rerum summæ, certóque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cœlos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed, semper amicâ
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis paritèr formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Manè vocans, et serus agens in pascua cœli ;
Temporis et gemino dispertit régna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleúmque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitóque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spirátque hyemem, nimbósque vo-
lutat.

[châ

Ut'que solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora con-
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servátque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe, tuúsque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibèt natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedeus,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licèt
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscúmque Belon, inclytúmque Osiridem,
Non ille, trino gloriosus nomine,
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis,)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

535

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totúmque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census.
Et quod habemus opum chartâ numeravimus
istâ,

Quæ mihi sunt nullæ, qnisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethëæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundáque Tartara

carmen

Ima ciere valet, divósque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phol ades, et tremula pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cùm repetemus Olym
Æternæque more stabunt immobilis ævi, [pum
Ibimus auratis per cœli templa coronis ;
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,

Nunc quoque sidereis interciuit ipse choreis
Jimmortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila Serpens,
Demissóque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cùm nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gula, et modico spunabat cœna Lyao.
Tum, de more sedens festa ad convivia vates,
Asculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroúmque actus, imitandáque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundainina mundi,
Reptantésque deos, et alentes nomina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulinen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verboruni senúsque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine non cithara; simulachráque functa ca-
nendo

Compulit in lacrymas: habet has à carmine
Jaudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopésque puta, quarum ipse peritus

Victrices hederas inter laurósque sedebo;
Jámque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabúntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul, vigiles Curæ, procul este, Querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo.
Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus¿
In me triste nihil, fœdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securáque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua me-
renti

Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memoråsse satis, repetitáque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti,

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et dopini superesse rogo, lucémque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatúmque parentis Noinen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

Ad Salsillum, Poelam Romanum, ægrotantem♦.

SCAZONTES.

Munere mille sonos numeros componis ad aptos;O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Coguatas artes, studiumque affiue, sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti ;
Dividuúmque Deum, genitórque puérque, tene-

mus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certáque condendi fuiset spes aurea nummi : Nec rapis ad leges, malè custoditáque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures; Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phrebao lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis ; Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Cùm mihi Romulea patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores; Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus ; Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cœlum, subjcctaque cœlo Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marFer te nôsse licet, per te, si nôsse libebit: [mor, Dimotâque vent spectanda scientia nube, Nudáque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna, præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circùm undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego, jam dọctæ pars quamlibet ima catervæ,

Vulcaniéque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dĕiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum ;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi,
Quámque ille magnis prætulit immeritò di vis
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impoténsque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virósque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitúmque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat;
Nec id pepercit impia, quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phœbe, morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter rudis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vósque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes, ·
Levamen ægro ferte certatim vati.
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Sic ille, charis redditus rursùm Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidúsque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:

4 Giovanni Salsilli had complimented Milton at Rome in a Latin tetrastich for his Greek, Latin, and Italian, poetry. Milton, in return, sent these elegant Scazontes to Salsilli when indisposed.

WARTON,

Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS'.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir
ingenii laude, tum literarum studio, nec non et
bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est.
Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat De
Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus;
ab quo etiam inter Campaniæ principes cele-
bratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEM-
ME CONQUISTATA, lib. 20).

Fra cavalier magnanimi è cortesi,
Risplende il MANSO.

Is authorem Neapoli commorantem summâ be-
nevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit
humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes
ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne in-
gratum se ostenderet, hoc carmen misit.

Hæc quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi

Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phœbi ; Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,

Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione [Phœbo,
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantémque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandáque gesta, canebant ;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in harbosâ, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineida Loxo,
Fatidicámque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claráque perpetui succrescet fama Marini;
Tu quoque in ora frequens venies plausúmque
virorum,

Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo;
Ille licèt magnum Alciden susceperat hospes ;

Tu quoque, si nostræ tantùm valet aura Ca- Tantùm ubi clamosus placuit vitare bubulcos,

[blocks in formation]

Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosáque tecta,
Peneium propè rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

[ocr errors]

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de coilibus orni,
Mulcentúrque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrârit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab
Diis superis, poterit magno favisse poetæ. [ortu
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos ;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniúmque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicumi,
Phœbæos decorâsse viros qui tam benè nôrit,
Siquandò indigenas revocabo in carmina reges,
Arturúmque etiam sub terris bella moventein!
Aut dicam invicta sociali fœdere mensæ
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte pha-
langes!

Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorúmque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi mollitèr urná :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego securâ pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bono-

[blocks in formation]

>

Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,

Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt ; et, totâ mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem vicinia pastores, eadem studia sequuti, à pueritia amici erant, ut qui plurimùm. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Demùm posteà reversus, et rem ità esse comperto, se, suamque solitudinem, hoc

carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin, et HyEt plorata diu meministis fata Bionis,) [lan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Flumináque, fontésque vagos, nemorúmque re[altam

cessus ;

Dum sibi prææreptum queritur Damona, neque
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicèt illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe :
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Crepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

[ocr errors]

Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignúmque tui te ducat in agmen,
Ignavúmque procul pecus arceat omne silentûm.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

Quicquid erit, certè nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepu'chro,
Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit
Inter pastores: Ili tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus, amabit
Si quid id est, priscámque fidem coluisse, piúmque
Palladiasque artes, sociúmque habuisse canorum,
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni,
[Damon;
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia,
At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Fr goribus duris, et per loca (ceta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones.

| Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantúque, solebit? Ite domum impasti, domino jam non vacat,

agni.

Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et ma-
lus Auster

Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat,
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, [agni,
Cùm Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrá,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoré que latent, stertit sub sepe colonus;
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,

Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractaque agigata crepuscula silva.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

(berbis
Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at ille
Mærent, in'que suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,

agni.

[blocks in formation]

In'que vicem hirsuti paribus junguntur onagri:
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis

Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parcm de millibus invenit unum;
Aut si sors dederit tandèm non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat,agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oris
Ire per aëreas rupes, Alpémque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviósque sonantes!
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et benè compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse," Vale, nostri memor ibis ab astra."
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pi-
Pastores Thusci, Musis operata juventus, [gebit,
Hic Charis, atque Lepos: et Thuscus tu quoque
Damon,

Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cùm stratus ad Arni
Murmura,populeúmque nemus,quà molliorherba,
Carpere nunc violas,nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec, puto, multùm
Displicui; nam sunt ut apud me, munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Artro, fatali fraude, lögernen
Mendaces vultus, assumptáque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu,
Multùm oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet
Non sperâsse uni licet omnia, mî satis ampla [uni,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in

ævum

Tum licèt, externo penitùsque inglorius orbi,)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibúsque frequens Abra, et nemus omne

Treantæ,

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

[sus,

Ite domum impasti, domino jam non vacat,agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Man-
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis ;
Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus:
Quis putet? hîc quoque Amor, pictæque in nube
pharetræ,

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi,
Hinc ferit; at,circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,

Damon,

[abiret Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virNec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, [tus ? Nec tibi conveniunt lacrymæ ; nec flebimus ultra:

Æthera purus habet, pluvium pede reppulit ar-
cum;

Heroúmque animas inter,divósque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta,
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Coelicolæ nôrint, silvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palms,
Æternùm perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Ite domum impasti,domino jam non vacat, agni. Ite procul, lacrymæ ; purum colit æthera Damon, Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi; [retardat, "Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque [dentûm." Quasque habet ista palus herbas, artésque meAh pcreant herbæ, pereant artésque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro ! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra [sim Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne Turgidulus, tamen et referam: vos cedite,silvæ.

byacinthi,

Ite domum impasti, dominojam non vacat,agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arviragúmque duces, priscúmque

Beliuum,

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM, OXONI
ENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECA-

RIUM'.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò 'John Rouse, or Russe, master of arts, fellow

« ՆախորդըՇարունակել »