Page images
PDF
EPUB

Monia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. go
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Esonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, ætherea missus ab arce Patris:

90 adire] The vowel made short before sc. delituisse] Ov. Ep. Her. viii. 68.

'Nec querar in plumis delituisse Jovem.'

Warton.

5

10

10 Coronides] Coronides is Esculapius, the son of Apollo

by Coronis. See Ov. Met. xv. 624. Warton.

15

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

20

ELEG. III. ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

MESTUS eram, et tacitus nullo comitante sedeHærebantque animo tristia plura meo, [bam, Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; [turres, Dum procerum ingressa est splendentes marmore Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum sternere falce greges.

17 regina] See Eleg. iii. 16.

21 Academia] The penultimate syllable shortened against the best authorities, and so at the conclusion of his Eleg. Liber (see p. 282), 'umbrosa Academia rivos.'

4 Libitina] The plague that now raged in London, and carried off 35,417 persons. Whitelock's Mem. p. 2. Warton.

Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi
Intempestivis ossa cremata rogis:

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:
“Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa; Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus Miretur lapsus prætereuntis aquæ ? Et tibi succumbit, liquido quæ plurima colo Evehitur pennis, quamlibet augur avis, Et quæ mille nigris errant animalia sylvis, Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

10

13

20

25

clarique] Clarique ducis, fratrisque verendi.' See A. Gill's Tillii Epitaphium (p. 91), for an explanation of the persons meant.

[ocr errors]

Quem nec Mansfeltus, quem nec Brunonius heros,
Arma nec annorum quem domuere decem.'

The Count Mansfelt, and the Duke of Brunswick.

[ocr errors]

20 Cypridi] Cypris pro Venus' verbum Latinitatis deterioris. v. Jortin's Tracts, ii. 287. Pervigil. Veneris, p. 234, ed. Sanadon. El. vii. 48, Milton has Cypridos.' The word is common among the modern Latin poets.

21 contermina] Ov. Met. viii. 620. quercus.' Warton.

Tiliæ contermina

Quid juvat humana tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phœbus, ab Eoo littore mensus iter: Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili, Condiderant oculos noxque soporque meos; Cum mihi visus eram lato spatiarier agro: Heu! nequit ingenium visa referre meum. Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum :

30

34

40

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45
Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.

32 Roscidus] Ov. Fast. ii. 314.

[ocr errors]

Hesperus et fusco roscidus ibat equo.' Warton.

50

33 Tartessiaco] Ov. Met. xiv. 416. Martial Ep. ix. 46. Buchanan de Sphoer. L. i. p. 126.

rus mergitur undis.' Warton,

Tartessiacis cum Tau

50 domus] 'Luciferi domus' is the palace of the Sun. See

Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.

55

60

Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salu-
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos: [tat,
"Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca."
Dixit, et aligera tetigerunt nablia turmæ;
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos :
Talia contingant somnia sæpe mihi.

66

ELEG. IV. ANNO ETATIS 18.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE per immensum subito, mea litera, pontum ; I, pete Teutonicos læve per æquor agros: Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et festinantis nil remoretur iter.

Prolusiones, p. 120, and not as T. Warton conjectured, the abode of Satan.

« ՆախորդըՇարունակել »