Page images
PDF
EPUB

15

20

25

Visum superba cognitas urbes fama,
Virosque, doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat ;
Nec id pepercit impia, quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana ! Tuque, Phæbe, morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Nuina, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriain spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

35

40

39 sinistro] Hor. Od. i. ü. 18.

Vagus et sinistra
Labitur ripa.' Wurton.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii

laude, tum literarum studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tassi amicissimus ; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi,

Risplende il MansoIs authorem Neapoli commorantem summa benevolentia pro

secutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit,

Hæc quoque, Manse, tuæ meditantur carmina

laudi Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phobi; Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus

honore, Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci. Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ, Victrices hederas inter laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis : Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum, 10 Dum canit Assyrios divum prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates

15

20

Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit:
Nec manes pietas tua chara fefellit amici ;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia

cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Clius et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum, 25
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelida vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Qua Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile

Phoebo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione

35

.22 natus] Warton considered that this line alluded to Plutarch ; but Mr. Stirling observes that Herodotus is intended. See Todd's note.

34 Tityrus],'Chaucer,' called Tityrus in Spenser's Pastorals. Warton.

45

Brumalem patitur longa sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandaque gesta canebant;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosa, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50
Claraque perpetui succrescet fama Marini;
Tu quoque in ora frequens venies, plausumque vi-
Et parili carpes iter immortale volatu.

[rorum, Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas : At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadæ, cælo fugitivus Apollo ; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

45 more] Ov. Met. ii. 711.
• Castæ de more puellæ.'

Warton.
6? venies] Propert. El. iii. ix. 32.

Venies tu quoque in ora virúm. Bowle. 19 Apollo] Compare the Alcestis of Euripides, v. 570, et seq. Eé roi kai ó llúblos, &c. Warton.

7

Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigra,
Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 7c
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Esonios lucratur vivida fusos; 75
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phæbæos decorasse viros qui tam bene norit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges, vo
Arturumque etiam sub terris bella moventem !
Aut dicam invictæ sociali fædere mense
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte pha-

langes !

35 Vernat] I venture to object to ‘vernat senectus.'

Wurton.
79 Phæbæos] This is entirely an Ovidian epithet, as in
Ep. Her. xvi. 180. See too Milton's Eleg. vii. 46. Warton.

84 Britonum] Though the first syllable in • Britannia

« ՆախորդըՇարունակել »