Quinti Horatii Flacci Opera omnia

Գրքի շապիկի երեսը
Whittaker & Company, 1874 - 771 էջ

From inside the book

Ընտրյալ էջեր

Այլ խմբագրություններ - View all

Common terms and phrases

Սիրված հատվածներ

Էջ 211 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Էջ 721 - Ut pictura poesis : erit quae si propius stes Te capiat magis, et quaedam si longius abstes.
Էջ 544 - ... solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Էջ 518 - Larem proprium vescor vernasque procaces pasco libatis dapibus. prout cuique libido est siccat inaequalis calices conviva, solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 70 sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nee male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne divitiis homines an sint virtute beati; quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; 75 et quae sit natura boni summumque quid eius.
Էջ 716 - Laudavere sales : nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Էջ 39 - VIS, referent in mare te novi fluctus. o quid agis ? fortiter occupa portum. nonne vides ut nudum remigio latus, et malus celeri saucius Africo...
Էջ 437 - Milia: me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. 30 Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Էջ 301 - The lot is cast into the lap ; but the whole disposing thereof is of the LORD.
Էջ 104 - Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula. saepius ventis agitatur ingens pinus et celsae graviore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes.
Էջ 91 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.

Բիբլիոգրաֆիական տվյալներ