Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

CAROLO J. BAYLEY,

INTER SODALES SUOS

ANTIQUISSIMO,

GRAIORUM MUSE

AMANTISSIMO,

D. D.

L.

IR eruditus Edvardus Greswell, cum Miltoni

VIR

poema cui titulus Samson Agonistes Græce reddidisset, non manum de tabula sustulit donec alterum illud quod Comus vocatur in eandem linguam æqua diligentia, æquo successu, transfudisset. Quem sane iniquo Marte æmulari ausus, inverso ordine, qui Comum olim aggressus fuerim, non mihi temperavi quin Samsonem etiam tractandum susciperem: proculdubio nihil posthac in eodem genere, nisi fortasse

brevissima quædam et levissima, tentaturus. Extre

mum hunc concede laborem.

Memor autem mendorum quæ plurima, quæ gravia, Comum istum maculaverant, quem nimis audacter in lucem emisissem absque doctiorum et exercitatiorum recensione, opus meum, priusquam publici juris fieret, nonnullis in hoc genere spectatis excutiendum commisi. Viris doctissimis, humanissimis, præsertim A. W. Chatfield, C. O. Goodford, F. A. Paley, R. Shilleto, grátes mihi impense, iterum atque iterum agendæ sunt, propter operam in re molesta et longi laboris, sedulissime, felicissime, navatam. Horum ope, ni valde fallor, sperare licet Criticos in hoc libello graviores saltem errores non deprehenMeminerit vero lector, me fere in omni

suros esse.

bus quæ VV. DD. corrigenda notaverint, illorum

judicium meo anteposuisse: nunquam, nisi in paucis

« ՆախորդըՇարունակել »